Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA X. AD SABINIANUM IADERAE EPISCOPUM. Se quantum illius cum Maximo communione offensum, tantum poenitentia mitigatum. Commendatam responsali suo illius in urbe regia causam. Hortatur ad pastoralem sollicitudinem. Ipsi de Florentii episcopi causa inquisitionem mandat.
1 | Gregorius Sabiniano episcopo Iadertino. |
2 | Sicut perseveranti culpae debetur iure vindicta, ita resipiscentibus est venia concedenda. |
3 | Nam ut res illa contra se merito iracundiam excitare, sic haec in sua prorsus dilectione solet concordiam propagare. |
4 | Et ideo quia fraternitatem tuam a consortio et communione Maximi, ubi te prius neglectus impulerat, in tantum postea gravitas sacerdotii ad animum reducta suspendit, ut eius sola nullatenus patereris esse segregatione contentus, nisi et in monasterii te claustra recipiens dudum commissa defleres, eapropter in nostram te gratiam ac communionem receptum esse non dubites; nam quantum nos prius culpa tuae charitatis offenderat, tantum poenitentia mitigavit. |
5 | Hortamur igitur, dilectissime frater, ut gregi dominico pastoralem sollicitudinem instanter impendas, lucrumque de commissis ovibus facere diligenter invigiles; ut tanto tibi copiosae retributio mercedis exuberet, quanto in adventu aeterni iudicis multiplices laboris fructus obtuleris. |
6 | Stude itaque in culpa lapsos eruere, stude errantibus regrediendi viam ostendere, stude communione privatos ad communionis salubriter gratiam revocare. |
7 | Sit caeteris charitatis vestrae reversio ereptionis officium, sit salutis exemplum, quatenus dum errantes gressus ovium ad septa summi pastoris sollicitudinis vestrae cura direxerit, nec ipsae luporum dentibus relinquantur expositae, et te in aeterna vita, quod summopere petendum est, dignae compensatio retributionis excipiat. |
8 | De causa vero quam nobis scripsistis, ut debeamus, ne in urbe regia contra vos subripiatur esse solliciti animos vestros res ista non turbet. |
9 | Nam responsali nostro omnino studiose mandavimus ut sollicitum cautumque se debeat exhibere. |
10 | Et confidimus de Dei nostri potentia quia id agitur, ut vos nullius contra rationem aut turbare quoquo modo aut premere possit adversitas. |
11 | Praeterea habitatores Epidauriensis civitatis Florentium, quem suum esse dicunt episcopum, sibi a nobis restituendum studiosissime poposcerunt, asserentes frustra eum ad solam tantummodo voluntatem Natalis episcopi detrusum exsilio. |
12 | Et ideo, si quid de eius causa fraternitas vestra cognovit, nobis suis subtiliter epistolis innotescat. |
13 | Si autem necdum cognovit, requirat, nobisque renuntiet, ut quidquid de eo statuendum sit, certi deliberare adiutore Domino valeamus. Mense Februario, indictione prima. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, n. 11.) |