Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA IX. AD SERGIUM DEFENSOREM. De filia Tulliani magistri militiae ad religiosum habitum resumendum cogenda.
1 | Gregorius Sergio defensori. |
2 | Si homo esses (Grat. 27, q. 1, c. 19), aut districtionem aliquam habuisses, ita regularis disciplinae debuisti custos existere, ut ea quae illicite illic committuntur, ante vindicta corrigeret, quam ad nos eorum nuntius perveniret. |
3 | Sed dum nimia te facit stultitia negligentem, non solum de illis offendimur, sed etiam ad ulciscendam desidiam tuam nihilominus provocamur. |
4 | Omni ergo dilatione omnique excusatione postposita, filiam gloriosae memoriae Tulliani, magistri militiae, quae, proiectis, quas sponte assumpserat, religiosis vestibus, indumentis se laicis deturpavit, una cum fratre et coepiscopo nostro Vitaliano festina comprehendere, atque ad religiosum rursus habitum revocare, ac in monasterium mittere, ubi stricte omnino valeat custodiri. |
5 | Nec eius custodiam aliquatenus relevari permittas, quousque nostra denuo scripta susceperis. |
6 | Nam si quolibet modo in hac re negligens vel lentus exstiteris, ita in te noveris districtissime vindicandum, ut quod ex te nescis, poena possis resecante cognoscere; quia, sicut diximus, si intellectum hominis habuisses, haec quae modo facere praeciperis a te debueramus etiam cum ultione facta cognoscere. |
7 | (Cf. Ioan. Diac. l. III, n. 40.) |