monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA V. AD PLURIMOS METROPOLITAS ET EPISCOPOS. Publicis rationibus obligatos, neque in clero, neque in monasterio suscipiendos; milites vero per triennium prius probandos quam monachicum habitum induant. <<<     >>> EPISTOLA VII. AD LEONEM EPISCOPUM. Segregatam ex ecclesiae suae redituum quartam portionem clericis iuxta laboris meritum dividat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA VI. AD AMOS IEROSOLYMITANUM PATRIARCHAM. Petrum Romanae Ecclesiae acolythum fugitivum iubeat comprehendi, ipsumque sacra communione privatum Romam mittat.

1 Gregorius Amos episcopo Ierosolymitano.
2 Cum fraternitatem vestram confidamus canonum statuta et vigorem diligere disciplinae, ne clerici nostri vobis ad evitandam districtionem ecclesiastici ordinis falsitas surripere valeat, eius culpam sanctitati vestrae indicare prospeximus, ut sollicitudine vestra disciplinae possit submitti quam refugit.
3 Comperimus autem quod Petrus acolythus, quem dilectissimo filio nostro Sabiniano diacono responsa ecclesiastica facienti observare in urbe regia feceramus, fugiens ad vestram Ecclesiam venerit.
4 Quod si verum est, in tuto eum facere fraternitas vestra et inventa huc studeat occasione remittere.
5 Aut si forte hoc metuens a vestra discesserit Ecclesia; et per diversa loca, ne comprehendi valeat, latitet, in omnibus parochiis vestris, ut diligenter requiratur, iniungite, et inventum ad nos, sicut praefati sumus, transmittite; quem etiam volumus per vos quia sit communione privatus agnoscere; nec dominici corporis ac sanguinis quousque ad nos redeat audeat mysteria sumere, nisi forte vicino mortis insistente periculo.
Gregorius Magnus HOME