Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA V. AD PLURIMOS METROPOLITAS ET EPISCOPOS. Publicis rationibus obligatos, neque in clero, neque in monasterio suscipiendos; milites vero per triennium prius probandos quam monachicum habitum induant.
1 | Gregorius Eusebio Thessalonicensi, Urbitio Diracitano, Constantio Mediolanensi, Andreae Nicopolitano, Ioanni Corinthi, Ioanni primae Iustinianae, Ioanni Cretensi Scoritano, Ioanni Larissae, Mariniano Ravennae, Ianuario Caralis Sardiniae, et omnibus episcopis Siciliae. |
2 | Legem quam piissimus imperator dedit (Grat. dist. 52, c. 1), ne fortasse hi qui militiae vel rationibus sunt publicis obligati, dum causarum suarum periculum fugiunt, ad ecclesiasticum habitum veniant, vel in monasteriis convertantur, vestrae studui fraternitati transmittere: hoc maxime exhortans, quod hi qui saeculi actionibus implicati sunt in clero Ecclesiae propere suscipiendi non sunt, quia dum in ecclesiastico habitu non dissimiliter quam vixerant vivunt, nequaquam student saeculum fugere, sed mutare. |
3 | Quod si etiam tales quique monasterium petunt, suscipiendi nullo modo sunt, nisi prius a rationibus publicis fuerint absoluti. |
4 | Si qui vero ex militaribus numeris in monasteriis converti festinant, non sunt temere suscipiendi, nisi eorum vita fuerit subtiliter inquisita. |
5 | Et iuxta normam regularem debent in suo habitu per triennium probari, et tunc monachicum habitum Deo auctore suscipere. |
6 | Qui si ita sunt probati atque suscepti, et pro anima sua poenitentiam de perpetratis culpis agere student, pro eorum vita et lucro coelesti, non est eorum conversio renuenda. |
7 | Qua de re etiam serenissimus et Christianissimus imperator, mihi credite, omni modo placatur, et libenter eorum conversionem suscipit quos in rationibus publicis implicatos non esse cognoscit. |
8 | Mense Decembri, indictione prima. |