monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA II. AD ANASTASIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. Ipsi adversus haereses animos addit. Laudato mutuae charitatis vinculo, et commemoratis amici muneribus, diuturnam illi precatur vitam. <<<     >>> EPISTOLA IV. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Ut monasterium consecret concedit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA III. AD DONUM EPISCOPUM MESSANENSEM. Nusquam vendendum humandi corporis locum. Restituenda quaedam mancipia.

1 Gregorius Dono episcopo Messanae.
2 Filius noster Faustinus, vir eloquentissimus, ad nos veniens questus nobis est, quod pater eius quondam Peltrasius aliqua vestrae Ecclesiae sepulturae suae gratia iuris alieni reliquerit.
3 Et quidem quid de hac re saeculi leges habeant et ipse novit, et nos audivimus, quia haeres ad solvendum cogitur, si auctor eius aliena legaverit ( Vide Leg. CUM ALIENAM, de Legatis. ) Sed quia fraternitatem vestram lege Dei, non autem lege saeculi novimus vivere, valde mihi iniustum videtur ut calix electrinus, et puer qui cuiusdam Ecclesiae in possessione eius positae dioeceseos Consentinae Ecclesiae esse perhibetur, a tua fraternitate teneatur.
4 Cum enim et vir reverendissimus Palumbus, nunc episcopus, tunc vero archidiaconus, ita fuisse testatus est, vos omnino eius fidei credere, et aliena restituere debuistis.
5 Fibulam vero auream, quam praedictus vir moriens pariter reliquit, considerare, ut arbitror, debuistis, quae esset summa eius substantiae, si quid esset unde hi quos reliquerat sustentari debuissent, et tunc pro sepultura eius accipere.
6 Quamvis nostrum institutum noveris, nos antiquam consuetudinem nostram a nostra Ecclesia omnino vetuisse, nec cuiquam assensum praebere ut loca humandi corporis pretio possint adipisci.
7 Nam si gentiles, ut arbitramur, viri Sichimitae Abrahae pro Sara mortua atque in loco proprio humanda sepulturam gratis obtulerunt, et vix magna eius importunitate coacti sunt ut pretium de loco sepulturae perciperent (Genes. XXIII, 6), nos qui episcopi dicimur de humandis fidelium corporibus pensa facere quid debemus.
8 Hoc ergo fraternitatis vestrae iudicio committimus.
9 Et hoc quoque nobis praedictus eloquentissimus vir questus est Sisinnium defensorem Ecclesiae tuae irrationabiliter iuri suo mancipia competentia detinere.
10 De quibus etiam iudicio sanctae memoriae Maximiani episcopi ut ea detentor redderet esse asserit definitum, sed eorum restitutionem hactenus voluntarie distulisse.
11 Hortamur ergo fraternitatem tuam ut si manifeste causa iam iudicata est, quae statuta sunt compleantur; alioquin, deputato exsecutore ad fratris et coepiscopi nostri Secundini partes facere iudicium convenire, ut dum cuius sint iuris mancipia de quibus quaestio vertitur eius fuerit sententia declaratum, nec hic praeiudicium, nec ille videatur invidiam sustinere.
Gregorius Magnus HOME