Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA II. AD ANASTASIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. Ipsi adversus haereses animos addit. Laudato mutuae charitatis vinculo, et commemoratis amici muneribus, diuturnam illi precatur vitam.
1 | Gregorius Anastasio patriarchae Antiocheno. |
2 | Suscepi epistolas suavissimae beatitudinis vestrae, quae pro verbis lacrymas fluebant. |
3 | Vidi namque in eis nubem more suo in altum volantem, sed quamdam caliginem tristitiae ferentem, nec penetrare in ipso exordio facile valui unde et quo iret, quia, pro ipsa quam dixi caligine, ad plenum causas non intellexi. |
4 | Hoc tamen sanctissimos vos semper, sicut et facitis, reducere ad mentem decet quod praedicator gentium dicit: In novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati (I Tim. IV, 1), et caetera, quae mihi labor est dicere, et vobis non est necessarium audire. |
5 | Ecce in sancta senectute beatitudo vestra multis tribulationibus laborat, sed perpendat cuius sedem sedeat. |
6 | Nunquid non illius cui voce Veritatis dictum est: Cum senueris, alius te cinget, et ducet quo tu non vis (Ioan. XXI, 18)? Sed haec dicens recolo quod sanctitas vestra in multis adversitatibus etiam a iuventute desudavit. |
7 | Cum bono ergo rege dicat: Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae (Isa. XXXVIII, 15). |
8 | Sunt autem multi qui delectationem suam, sicut scribitis, de nostris sibi vulneribus faciunt; sed scimus qui dixit: Plorabitis, et flebitis vos; mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini (Ioan. XVI, 20). |
9 | Ubi et protinus adiunxit: Sed tristitia vestra vertetur in gaudium. |
10 | Quia vero iam praedicta patimur, restat ut etiam promissa sperare debeamus. |
11 | Hi enim de quibus dicitis quia ipsi addunt onera qui sublevare debuerunt, scio quia illi sunt qui veniunt in vestitu ovium, et intus sunt lupi rapaces (Matth. VII). |
12 | Sed tanto magis tolerandi sunt, quanto nos non solum per malitiosam mentem, sed etiam per religiosum habitum persequuntur. |
13 | In hoc autem quod soli prae aliis habere appetunt quod dignum non fuerat ut vel cum fratribus haberent, nullo modo turbamur, quia in omnipotenti Deo confidimus quod hi qui aliena appetunt etiam suis citius privantur. |
14 | Scimus enim qui dixit: Quia omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11). |
15 | Et rursum scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18). |
16 | His autem diebus, sicut invenio, nova haereticorum bella consurgunt, de quibus vestrae beatitudini iam antea scripsi, ita ut prophetas, Evangelia, et dicta Patrum omnia evacuare moliantur. |
17 | Sed permanente vita vestrae sanctitatis, in protectoris nostri gratia speramus quod eorum ora citius obmutescant, quae contra soliditatem veritatis aperta sunt, quia et quamlibet acuti gladii immittantur, cum saxum feriunt, fracti resiliunt. |
18 | Hoc autem magna Dei omnipotentis est gratia, quod in ipsis qui a sanctae Ecclesiae doctrina divisi sunt unitas non est quoniam omne regnum in se divisum non stabit (Luc. XI). |
19 | Et sancta Ecclesia subtilius in sua semper eruditione instruitur, dum haereticorum quaestionibus impugnatur; ita ut aperte impleatur quod per Psalmistam contra haereticos de Deo dictum est: Divisi sunt ab ira vultus eius, et appropinquavit cor illius (Psal. LIV, 22). |
20 | Nam dum ipsi in suo pravo errore dividuntur, cor nobis Deus appropiat, quia eruditi adversitatibus, intellectum eius subtilius invenimus. |
21 | Quae autem mala a barbarorum gladiis, quae a perversitate iudicum patimur, beatitudini vestrae narrare refugio, ne eius gemitum augeam, quem minuere consolando debueram. |
22 | Sed in his omnibus auctoris nostri me praecepta consolantur, dicentis: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. |
23 | In mundo pressuram habebitis (Ioan. XVI, 33). |
24 | Penso enim quibus dictum est: Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum (Luc. XXII, 53). |
25 | Si ergo potestas lucis postea erit, quia electis dictum est: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14); et sicut scriptum est: Obtinebunt eos iusti in matutino (Psal. XLVIII, 15); omne quod in hora et potestate tenebrarum patimur lugendum non est. |
26 | Indicat autem mihi suavissima sanctitas vestra quod mecum, si potuisset fieri, sine charta et calamo loqui voluisset, et dolet quod nobis Orientis pene et Occidentis spatium interiacet. |
27 | Sed hoc quod sentio, verum dico, et in charta mihi mens vestra sine charta loquitur, quia in verbo vestrae sanctitatis sola charitas sonat, et divisi locis non sumus, qui ex dono omnipotentis Domini dilectionis vinculo coniuncti sumus. |
28 | Cur igitur accipere pennas columbae deargentatae quaeritis (Psal. LXVII, 14), quas iam habetis? Pennae quippe eius sunt charitas Dei et proximi. |
29 | Per ipsas enim sancta Ecclesia evolat, per ipsas terrena omnia transcendit; quas si vestra sanctitas non haberet, ad me cum tanta charitate per epistolas non venisset. |
30 | Rogo autem ut pro mei cordis infirmitate enixius oretis, quatenus omnipotens Deus mentem meam a malis omnibus pro vestra intercessione tueatur, et citius me de tot procellis huius tempestatis eripiat, atque in aeternae quietis littora perducat. |
31 | Benedictiones vero locupletissimas omnes quae directae sunt suscepi, quae mihi vir Dei pauper spiritu transmisisti, de quibus dicitis: Quid enim det pauper nisi ea quae paupera sunt? Sed nisi vos per humilitatis spiritum pauperes essetis, benedictiones vestrae locupletes non fuissent. |
32 | Omnipotens Deus sua vos a malis omnibus protectione custodiat; et quoniam vita vestra bonis omnibus valde est necessaria, post longa adhuc tempora vos ad coelestis patriae gaudia perducat. |
33 | (Cf. Ioan. Diac., l. III, n. 49; l. IV, n. 67.) |