Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA PRIMA. AD PETRUM EPISCOPUM. Hortatur ut ab idolorum cultu incolas pergat avertere. Pro baptizandorum vestimentis mittit solidos quinquaginta.
1 | Gregorius Petro episcopo Corsicae. |
2 | Susceptis epistolis fraternitatis vestrae, magnas omnipotenti Deo gratias retulimus, quia de congregatione multarum animarum nos dignatus es relevare. |
3 | Et ideo fraternitas vestra sollicite studeat opus quod coepit, auxiliante Domino, ad perfectionem deducere. |
4 | Et sive eos qui aliquando fideles fuerunt, sed ad cultum idolorum negligentia aut necessitate faciente reversi sunt, festinet cum indicta poenitentia aliquantorum dierum ad fidem reducere, ut reatum suum plangere debeant, et tanto firmius teneant hoc ad quod, Deo adiuvante, revertuntur, quanto illud perfecte defleverint unde discedunt; sive eos qui necdum baptizari sunt admonendo, rogando, de venturo iudicio terrendo, rationem quoque reddendo, quia ligna et lapides colere non debent, festinet fraternitas tua omnipotenti Domino congregare; ut in adventu eius, cum districtus dies iudicii venerit, in numero sanctorum possit tua sanctitas inveniri. |
5 | Quod enim opus utilius et sublimius acturus es, quam ut de animarum vivificatione et collectione cogites, et tuo Domino, qui tibi locum praedicandi dedit, immortale lucrum reportes? Transmisimus autem fraternitati tuae quinquaginta solidos ad vestimenta eorum qui baptizandi sunt comparanda; presbytero quoque Ecclesiae quae in Negeugno monte sita est possessionem quam tua fraternitas petiit, dari fecimus, ita ut quantum praestat, tantum de solidis quos accipere consueverat minus accipiat. |
6 | Vestra autem fraternitas petiit ut sibi episcopum in Ecclesia quae non longe ab eodem monte est facere debeat; quod omnino libenter accepi, quia quantum vicina fuerit, tantum prodesse animabus illic consistentibus amplius poterit. |
7 | Latorem vero praesentium (Grat. 1, q. 1, c. 121) pro intercessione sanctitatis vestrae acolythum fecimus; quem ad obsequia vestra retransmisimus, ut si in lucrandis animabus amplius servierit, proficere amplius possit. (Cf. Ioan. Diac. l. II, n. 49.) |