monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XLIV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Curet ne Theodorus maleficus, aut Messanensium clericorum aliquis Paulae adversetur. <<<    

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XLV. AD CLAUDIUM ABBATEM. Romam quantocius veniat.

1 Gregorius Claudio abbati.
2 Veniente viro reverendissimo Severo episcopo, tuam quoque dilectionem credidi ad beati Petri apostolorum principis limina pariter venire, quia et ita mihi fuerat nuntiatum, et valde ex eodem nuntio laetabar.
3 Sed credo te occupationibus monasterii praepeditum, et idcirco ad me minime venisse.
4 Epistolas vero quas dilectio tua ante hoc tempus transmiserat accipiens, sicut voluisti, secreto relegi.
5 Sed de tribus personis de quibus scripseras, nihil vidi esse possibile; de ea maxime persona, quae hic apud me fuit non suspicor posse aliquid tale utiliter fieri, quae aut naturae simplicitate, aut negligentia torpere mihi visa est.
6 Et ideo dilectio tua si quid valet illic requirat, et sollicite disponat, atque ad me veniat.
7 Si vero venire non valet, vel post aliquantum temporis venire debet, ut usque ad quinque vel sex menses, si vita comes fuerit, mecum faciat, et postea ad propria revertatur.
8 Omnipotens Dei gratia ab omni te adversitate custodiat.
Gregorius Magnus HOME