Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XLIV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Curet ne Theodorus maleficus, aut Messanensium clericorum aliquis Paulae adversetur.
1 | Gregorius Cypriano diacono. |
2 | Questa nobis est Paula praesentium latrix, quemdam Theodorum ex Iudaeo sibi nimis frustra inimicum existere; in tantum, ut, quod dici nefas est, iniquitate maleficiorum eam laedere moliatur, atque ab hominibus Ecclesiae Messanensis eumdem Theodorum contra hoc facinus fortius vindicari. |
3 | Dilectio igitur tua studeat ut nullus ecclesiasticorum praedictae mulieri in hac causa tentet adversus existere. |
4 | Sed ad investigandum hoc ipse, ut potueris, esto sollicitus. |
5 | Et si suprascriptus Theodorus tantae iniquitati obnoxius esse patuerit, ita hoc districta ultione per hos quorum interest facias vindicari, ut et Deus placari possit, et aliis exemplum coercitionis sit. |