monumenta.ch > Gregorius Magnus > 43
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XLII. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Cum neque lapsum episcopum loco suo restitui, neque ultra tres menses Ecclesiam vacare permittant canones, Cornelii ordinet episcopum. <<<     >>> EPISTOLA XLIV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Curet ne Theodorus maleficus, aut Messanensium clericorum aliquis Paulae adversetur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XLIII. AD MARINIANUM EPISCOPUM. De submovendo clericorum dominio in monasteriis.

1 Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
2 Dudum (Grat. 18, q. 2, c. 27) ad nos multorum relatione pervenerat monasteria in Ravennatibus partibus constituta omnino clericorum vestrorum dominio praegravari; ita ut occasione quasi regiminis ea, quod dici grave est, velut in proprietate possideant.
3 Quibus non modicum condolentes, decessori vestro epistolas misimus, ut hoc emendare per omnia debuisset.
4 Sed quoniam vitae est termino citius occupatus, ne hoc onus monasteriis remaneret, fraternitati vestrae haec eadem nos scripsisse recolimus.
5 Et quia, ut comperimus, in huius rei hactenus correctione cessatum est, haec ad vos iterum praevidimus scripta dirigere.
6 Hortamur ergo ut omni mora, omnique excusatione submota, ita monasteria ipsa ab huiusmodi studeatis gravamine relevare; quatenus nullam deinceps in eis clerici, vel hi qui in sacro sunt ordine constituti, ob aliud habeant, nisi orandi tantummodo causa, accedendi licentiam, aut si forte ad peragenda sacra missarum fuerint invitati mysteria.
7 Sed ne vel per cuiuslibet monachi (Grat. 16, q. 1, c. 37) aut abbatis promotionem aliquod onus monasteria fortasse sustineant, studendum vobis est ut si quispiam abbatum aut monachorum ex quocunque monasterio ad clericatus officium vel ordinem sacrum accesserit, non illic aliquam habeat ulterius, ut diximus, potestatem, ne monasteria huius occasionis velamine, quae prohibemus, sustinere onera compellantur.
8 Haec itaque omnia vigilanti cura emendare iam secundo commonita sanctitas vestra non differat; ne si post haec negligentes vos esse, quod non credimus, senserimus, aliter monasteriorum quieti prospicere compellamur.
9 Nam vobis notum sit quia tantae necessitati servorum Dei congregationem amplius subiacere non patimur.
10 Ne vero aliqua vobis excusatio de monachis oriatur, personam huc quam praeviderit utilem ex opere fraternitas vestra transmittat, et ei nos qui cum eo ad vos venire possint monachos deputabimus; quos ut prospexeritis, debeatis in monasteriis ordinare, si tamen talia loca sunt ut sit unde ibi subsistere valeant.
Gregorius Magnus HOME