monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XLI. AD CYPRIANUM RECTOREM. Ecclesiae Locrensi idoneum episcopum ordinari procuret. <<<     >>> EPISTOLA XLIII. AD MARINIANUM EPISCOPUM. De submovendo clericorum dominio in monasteriis.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XLII. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Cum neque lapsum episcopum loco suo restitui, neque ultra tres menses Ecclesiam vacare permittant canones, Cornelii ordinet episcopum.

1 Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
2 Fraternitatis vestrae epistola nuntiante, comperimus Corneliensis Ecclesiae filios assidua supplicatione in loco lapsi quondam episcopi sui consecrandum sibi a vobis poscere sacerdotem, atque vos quid de ea re fieri debeat dubitare, et nostrum evidens exspectare mandatum. Postquam ergo (Grat. dist. 50, c. 11) quemquam criminaliter abscedentem in locum de quo lapsus est nulla permittit ratio revocari, et ultra tres menses Ecclesiam vacare pontifice statuta sacrorum canonum non permittunt, ne, cadente pastore, dominicum gregem antiquus, quod absit, hostis insidiando dilaniet, fraternitas vestra deprecationi eorum consentire, et loco lapsi debet episcopum ordinare.
3 Nam dum non petentes eos etiam ante vestris ad hoc debueratis adhortationibus admonere, postulantes nulla vos oportet excusatione differre, quia Ecclesia Dei diu viduata proprio episcopo remanere non debet.
Gregorius Magnus HOME