monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XL. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Sancti Petri sedem Romae, Alexandriae, et Antiochiae, unius esse atque unam; inde singularem episcoporum ibi sedentium unionem. Laudat quod haereticos oppugnet. Ligna offert. Mittit vicissim munera. <<<     >>> EPISTOLA XLII. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Cum neque lapsum episcopum loco suo restitui, neque ultra tres menses Ecclesiam vacare permittant canones, Cornelii ordinet episcopum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XLI. AD CYPRIANUM RECTOREM. Ecclesiae Locrensi idoneum episcopum ordinari procuret.

1 Gregorius Cypriano rectori nostro per Siciliam.
2 Habitatores Locrensis civitatis quemdam ad nos presbyterum adduxerunt, qui eis debuisset episcopus ordinari.
3 Sed quia minime dignus inventus est, ne diu sine proprio possint consistere sacerdote, a nobis admoniti in scrinio promiserunt alium studiose se quaerere, et ad nos consecrandum Deo adiutore perducere.
4 Et ideo ad dilectionem tuam latore praesentium veniente, Marcianum presbyterum dioeceseos Taurianensis Ecclesiae, qui nunc habitat in Ecclesia quae est in Massalargia constituta, dioecesis Catanensis Ecclesiae, ad te facito modis omnibus evocari; atque eum studii tui sit de criminibus, quae ad episcopatum accedere non permittunt cum omni subtilitate requirere.
5 Et si eorum se expertem esse responderit, cum praesentium portitore eum festina dirigere, ut facto in eum decreto, ad nos veniat Deo protegente ordinandus.
6 Si vero est aliquid quod ei possit obsistere, hunc qui ad dilectionem tuam venit, cum omni cura et celeritate dimitte, ut, eo ad loca sua remeante, alter secundum ea quae praemissa sunt requiratur.
7 Datum mense Augusti, indictione 15.
Gregorius Magnus HOME