Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XL. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Sancti Petri sedem Romae, Alexandriae, et Antiochiae, unius esse atque unam; inde singularem episcoporum ibi sedentium unionem. Laudat quod haereticos oppugnet. Ligna offert. Mittit vicissim munera.
1 | Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino. |
2 | Suavissima mihi sanctitas vestra multa in epistolis suis de sancti Petri apostolorum principis cathedra locuta est, dicens quod ipse in ea nunc usque in suis successoribus sedeat. |
3 | Et quidem ego indignum me esse non solum in honore praesidentium, sed etiam in numero stantium agnosco. |
4 | Sed cuncta quae dicta sunt in eo libenter accepi, quod ille mihi de Petri cathedra locutus est qui Petri cathedram tenet. |
5 | Et cum me specialis honor nullo modo delectet, valde tamen laetatus sum quia vos, sanctissimi, quod mihi impendistis, vobismetipsis dedistis. |
6 | Quis enim nesciat sanctam Ecclesiam in apostolorum principis soliditate firmatam, qui firmitatem mentis traxit in nomine, ut Petrus a petra vocaretur? cui Veritatis voce dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19). |
7 | Cui rursus dicitur: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32). |
8 | Iterumque: Simon Ioannis, amas me? Pasce oves meas (Ioan. XXI, 17). |
9 | Itaque cum multi sint apostoli, pro ipso tamen principatu sola apostolorum principis sedes in auctoritate convaluit, quae in tribus locis unius est. |
10 | Ipse enim sublimavit sedem, in qua etiam quiescere et praesentem vitam finire dignatus est. |
11 | Ipse decoravit sedem, in qua evangelistam discipulum misit. |
12 | Ipse firmavit sedem, in qua septem annis, quamvis discessurus, sedit. |
13 | Cum ergo unius atque una sit sedes, cui ex auctoritate divina tres nunc episcopi praesident, quidquid ego de vobis boni audio, hoc mihi imputo. |
14 | Si quid de me boni creditis, hoc vestris meritis imputate, quia in illo unum sumus, qui ait: Ut omnes unum sint, sicut et tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint (Ioan. XVII, 21). |
15 | Debitum autem salutationis alloquium persolvens, indico quia magno gaudio exsulto, quod vos contra haereticorum latratus assidue laborare cognovi; atque omnipotentem Dominum deprecor ut beatitudinem vestram sua protectione adiuvet, quatenus per linguam vestram de sinu sanctae Ecclesiae omnem radicem amaritudinis evellat, ne rursum germinans impediat multos, et per illam coinquinentur multi. |
16 | Accepto etenim talento cogitatis quod praeceptum est: Negotiamini dum venio (Luc. XIX, 13). |
17 | Ego itaque etsi negotiari nihil valeo, lucris tamen negotii vestri congaudeo, hoc videlicet sciens, quia etsi me participem operatio non facit, laboris vestri me participem charitas facit. |
18 | Quia, sicut aestimo, bonum proximi etiam otioso commune fit, qui de alterius actibus gaudere communiter scit. |
19 | Praeterea ligna transmittere volui; sed beatitudo vestra si essent necessaria non indicavit, et maiora multo mittere possumus, sed nequaquam talis navis huc mittitur quae haec capere valeat. |
20 | Minora autem mittere verecundum puto. |
21 | Quid tamen facere debeam, beatitudo vestra suis mihi epistolis innotescat. |
22 | Parvulam vero benedictionem de amatoris vestri sancti Petri Ecclesiae sex minora Aquitanica pallia, et duo oraria transmisi, quia enim multum diligo, etiam de parvis praesumo. |
23 | Habet enim ipsa dilectio auctoritatem suam, et omnino certa est quia iniuria non erit in omne quod amando praesumpserit. |
24 | Suscepi autem benedictionem sancti Evangelistae Marci, iuxta brevem vestris epistolis insertum. |
25 | Sed quia colatum ac viritheum non libenter bibo, praesumens cognidium requiro, quod in hac urbe post multa tempora vestra innotescere transacto anno sanctitas fecit. |
26 | Nam nos hic a negotiatoribus nomen cognidii, et non substantiam comparamus. |
27 | Peto autem ut contra omnes amaritudines quas in hac vita patior vestrae me sanctitatis oratio fulciat, atque ab his apud omnipotentem Dominum suis intercessionibus defendat. |