Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXXVIII. AD DONUM EPISCOPUM. Faustino quindecim argenti libras, aut ex Ecclesiae pecunia, aut e sacratis vasis, in filiarum redemptionem tribuat.
1 | Gregorius Dono episcopo Messanensi. |
2 | Et sacrorum canonum (Grat. 12, q. 2, c. 14), et legalia statuta permittunt ministeria Ecclesiae pro captivorum esse redemptione vendenda. |
3 | Et ideo quoniam Faustinus lator praesentium, ut filias suas de iugo potuisset captivitatis exuere, trecentorum triginta solidorum probatur debitum contraxisse, ex quibus triginta redditis, ad reliquae quantitatis restitutionem eum certum est non posse sufficere, fraternitatem tuam his hortamur affatibus ut de argento Meriensis Ecclesiae, cuius miles esse dignoscitur, quod apud vos est, quindecim ei libras accepto ab eo desuscepto dare modis omnibus debeatis, ut eo venundato, et restituto debito, necessitate valeat obligationis absolvi. |
4 | Sed et illud fraternitas vestra debet esse sollicita, ut siquidem de praedicta Ecclesia usuale argentum est, suprascriptam quantitatem accipiat; alioquin de sacratis vos vasis hac in re eam quam praediximus quantitatem praebere necesse est. |
5 | Nam (Grat. 12, q. 2, c. 16) sicut omnino grave est frustra ecclesiastica ministeria venundare, sic iterum culpa est, imminenti huiusmodi necessitate, res maxime desolatae Ecclesiae captivis suis praeponere, et in eorum redemptione cessare. |