monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXXVI. AD DYNAMIUM ET AURELIAM. Orationi, lectioni, et operibus bonis semper intenti, ad meliora proficiant. Codicem pollicetur. <<<     >>> EPISTOLA XXXVIII. AD DONUM EPISCOPUM. Faustino quindecim argenti libras, aut ex Ecclesiae pecunia, aut e sacratis vasis, in filiarum redemptionem tribuat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXXVII. AD DOMINICAM. Quod ad Ecclesiae unitatem redierit congaudet. Hortatur ut Romam ad virum suum veniat.

1 Gregorius Dominicae uxori Ioannis.
2 Laetos nos vestrae nimis epistolae reddiderunt, quod vos unitati Ecclesiae sociatas Deo protegente cognovimus.
3 Et quidem sicut et ipsae scribitis, ante hoc facere debuistis, quia talis viri coniugem, nec ad modicum esse decuit a communionis unitate disiunctam.
4 Considerare enim debuistis, gloriosa filia, quanta multitudo fidelium in matris Ecclesiae sinu consistat, quantisque virtutibus sacerdotes, qui in ista fide defuncti sunt, coruscarunt, vel quanta ad corpora sua miracula faciant, atque eos nos non diiudicare, sed plus tantis viris ac sacerdotibus quam tibi credere debuisti.
5 Inter haec tamen omnipotenti Deo gratias agimus, quia ita cordi vestro lumen suae veritatis infudit, ut, erroris sui pulsa caligine, rectam vobis viam, quam sequi et tenere debeatis, ostenderet.
6 Gloriosum autem coniugem vestrum quousque vivimus a nobis dimittere nolumus, et ideo eum ad vos teverti nullatenus confidatis.
7 Et quidem ipse ad vos venire desiderat, sed postquam in civitate Romana est, non potest, non ei licet, quia amoris nostri omnino tenetur vinculis alligatus.
8 Melius est ergo ut vos ad eum venire modis omnibus festinetis, quia caput suum potius membra et sequi debent, et quocunque fuerit comitari.
Gregorius Magnus HOME