monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXXV AD DOMINICUM EPISCOPUM. Corripiat monachos regularem disciplinam fuga eludentes atque impune vagantes. Episcopos ab illis defensandis deterreat. <<<     >>> EPISTOLA XXXVII. AD DOMINICAM. Quod ad Ecclesiae unitatem redierit congaudet. Hortatur ut Romam ad virum suum veniat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXXVI. AD DYNAMIUM ET AURELIAM. Orationi, lectioni, et operibus bonis semper intenti, ad meliora proficiant. Codicem pollicetur.

1 Gregorius Dynamio et Aureliae per Franciam.
2 Scriptorum vestrorum pagina lectione percussa magnam nobis studio vestro contulit indicato laetitiam, quia per hoc quod vos sacrae lectionis pabula quaerere et supernae patriae desiderare gaudia nuntiavit, dilectionem vestram religiosam conversationem non solum amare nomine, sed etiam tenere vira monstravit.
3 Et quoniam desiderata vos adepturos esse confidimus, vehementi vobis cor nostrum exsultatione congaudet.
4 Nam quia huiusmodi desiderium gratia divina non deserat, ipsa nos Veritas testimonio suae vocis informat, dicens: Omnis qui quaerit invenit, qui petit accipit, et pulsanti aperietur (Matth. VII, 8; Luc. XI, 12).
5 Hac itaque fulti certitudine, de eiusdem Redemptoris nostri misericordia nihil ambigere, sed spe debemus indubitata praesumere.
6 Nec enim muneris sui largitate frustrabitur, sed vires obtinendi prorsus indulget, qui velle concessit.
7 Nam iam hoc ipsum desideranter appetere donum est.
8 Quia tamen ita de gratia debemus superna praesumere, ut non simus negligentes in oratione vel opere, voce eiusdem Veritatis exprimitur: Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1).
9 Petamus igitur orando, quaeramus legendo, pulsemus operando.
10 Sit igitur mens vigilans, sit undique suspecta, sit ubique sollicita, ut insidiantis possit semper laqueos praecavere.
11 Sed quia quanto hostis noster cautum contra se unumquemque cognoscit, tanto corda sibi resistentium subtili molitur arte subvertere, omnipotentem Dommum assiduis lacrymis et deprecatione poscamus, ut nos veneni eius non sinat infectione corrumpi; sed contra certamina et latentes suggestiones quas ingerit potentiae suae nos scuto circumtegat; in quo iacula illius illisa frangantur, et cor nostrum percussionis ipsius contactus non vulneret, sed gratiae suae dono eius nobis insidias et intelligere donet et vincere.
12 Codicem vero quem dirigeremus, talem qui vos, ut petistis, instrueret, minime paratum habuimus, sed in subsequenti transmittemus.
Gregorius Magnus HOME