monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXXIII. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Contendit se temere indiscretum nominatum fuisse, quod Cyriacum episcopum Constantinopolitanam, qui universalem se nominat, reprehenderit. <<<     >>> EPISTOLA XXXV AD DOMINICUM EPISCOPUM. Corripiat monachos regularem disciplinam fuga eludentes atque impune vagantes. Episcopos ab illis defensandis deterreat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXXIV. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Romae susceptos et ad communionem admissos Cyriaci responsales; suum vero Diaconum Cyriaco, intolerabilis superbiae reo, communicare non debuisse. Orthodoxam quidem eius synodicam; sed in ea damnari Eudoxium quemdam, hactenus, ut ipse putat, indamnatum. Isauriae monachos, sub Ioanne Cyriaci decessore, de haeresi inique damnatos ostendit.

1 Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino, et Anastasio episcopo Antiocheno.
2 Charitas qua vobis valde constrictus sum tacere me minime permittit, ut sanctitas vestra quaecunque apud nos aguntur agnoscat, et, falsis rumoribus non decepta, suae iustitiae atque rectitudinis viam, sicut perfecte coepit, perfectius teneat.
3 Responsales siquidem fratris et consacerdotis nostri Cyriaci venientes, eius ad me synodicam detulerunt epistolam.
4 Et quidem inter nos et ipsum, sicut vestra beatitudo novit, propter appellationem profani nominis est gravis discordia, sed in causa fidei transmissos responsales eius existimavi esse suscipiendos, ne culpa elationis quae in Constantinopolitana Ecclesia pene contra omnes sacerdotes exorta est, dissensionem fidei et rixam ecclesiasticae faceret unitati.
5 Eosdem vero responsales, quia hoc omnino humiliter precabantur, missarum solemnia mecum celebrare feci, quia sicut et serenissimo domno imperatori intimare studui, responsales fratris et consacerdotis nostri Cyriaci mihi communicare debuerunt, quia auctore Deo in elationis errorem non cecidi.
6 Meus vero diaconus cum praedicto fratre nostro Cyriaco missarum solemnia celebrare non debet, quia per profanum vocabulum culpam superbiae aut commisit, aut sequitur; ne si, quod absit, procedit ei in tali elatione posito, vanitatem stulti nominis confirmare videamur.
7 Eumdem vero fratrem admonere studui, ut sese a tali elatione corrigat, quia si hanc non correxerit, pacem nobiscum nullo modo habebit.
8 Praeterea idem frater noster omnia in suis synodicis catholice, Deo auctore, locutus est.
9 Quemdam vero Eudoxium damnavit, quem neque in synodis damnatum invenimus, neque a decessoribus eius in suis synodicis reprobatum.
10 Et canones quidem Constantinopolitani concilii Eudoxianos damnant; sed quis fuerit eorum auctor Eudoxius, minime dicunt.
11 Romana autem Ecclesia eosdem canones vel gesta synodi illius hactenus non habet, nec accepit; in hoc autem eamdem synodum accepit, quod est per eam contra Macedonium definitum.
12 Reliquas vero haereses quae illic memoratae sunt, ab aliis iam Patribus damnatas reprobat.
13 De Eudoxianis vero nihil hactenus agnovit.
14 In historia autem Sozomeni de quodam Eudoxio qui Constantinopolitanae Ecclesiae episcopatum arripuisse dicitur, aliqua narrantur.
15 Sed ipsam quoque historiam sedes apostolica suscipere recusat, quoniam multa mentitur, et Theodorum Mopsuestiae nimium laudat, atque usque ad diem obitus sui magnum doctorem Ecclesiae fuisse perhibet.
16 Restat ergo ut si quis illam historiam recipit, synodo quae piae memoriae Iustiniani temporibus de tribus capitulis facta est contradicat.
17 Qui vero huic contradicere non valet, illam historiam necesse est ut repellat.
18 In Latina vero lingua de hoc Eudoxio nunc usque, neque in Philastro, neque in beato Augustino, qui multa de haeresibus conscripserunt, neque in aliis Patribus aliquid invenimus.
19 Charitas igitur vestra si quis apud Graecos probatorum Patrum de eo sermonem fecit, suis mihi epistolis innotescat.
20 Praeterea ante triennium, cogente causa monachorum Isauriae, qui haeretici accusabantur, satisfaciens mihi quondam frater et consacerdos meus domnus Ioannes litteras misit, quibus nitebatur ostendere eos Ephesinae synodi definitionibus contradixisse; et velut ex eadem synodo certa nobis quibus ipsi obsisterent capitula destinavit.
21 Inter alia autem scriptum illic continebatur de Adae anima, quia in peccato mortua non fuerit, eo quod diabolus in cor hominis non ingrediatur; et si quis hoc dixisset, anathema esset.
22 Quae cum mihi relecta fuissent, valde contristatus sum.
23 Si enim Adae, qui primus peccavit, anima in peccato mortua non est, quomodo de ligno vetito ei dictum est: In quacunque die comederitis ex eo.
24 morte moriemini (Genes. II, 17)? Et certe comedit Adam et Eva de ligno vetito, et tamen in carne sua ultra nongentos annos postmodum vixerunt.
25 Constat itaque quia in carne non est mortuus.
26 Si ergo in anima mortuus non est, quod dici nefas est, falsam sententiam de illo protulit Deus, qui dixit quia qua die comederet moreretur.
27 Sed absit hic error, absit a vera fide.
28 Nos enim primum hominem qua die peccavit, anima mortuum dicimus, atque per hunc omne genus humanum in hac mortis et corruptionis poena damnatum.
29 Per secundum vero hominem, et modo a morte animae, et postmodum ab omni corruptione carnis in aeterna resurrectione liberari nos posse confidimus.
30 Sicut autem et praedictis responsalibus diximus: Adae animam peccato mortuam dicimus, non a substantia vivendi, sed a qualitate vivendi.
31 Quia enim aliud est substantia, atque aliud qualitas, non est eius anima ita mortua, ut non esset; sed ita mortua, ut beata non esset.
32 Qui tamen Adam postmodum per poenitentiam ad vitam rediit.
33 Quod vero diabolus cor hominis ingrediatur, si Evangelio creditur, non negatur.
34 Ibi enim scriptum est: Et post buccellam introivit in eum Satanas (Ioan. XIII, 27).
35 Et rursus ibi dicitur: Cum diabolus iam se misisset in cor Iudae, ut traderet eum Iudas (Ibid., 2).
36 Hoc autem qui negat, in Pelagianam haeresim cadit.
37 Quia ergo perscrutantes Ephesinam synodum, nihil in ea tale invenimus contineri, de Ravennati quoque Ecclesia vetustum valde Codicem eiusdem synodi ad nos deferri fecimus, et synodo quam habemus eum ita concordare invenimus, ut in nullo discreparet, et nihil aliud contineret in definitione anathematis et reprobationis, nisi quod duodecim capitula beatae memoriae Cyrilli reprobant.
38 Hanc autem totam rationem multo latius subtiliusque praedictis responsalibus eius in praesenti positi reddidimus, atque eis plenissime satisfecimus.
39 Igitur ne vel haec, vel aliqua similia illic subrepant, quae sanctam Ecclesiam scandalizent, necesse nobis fuit haec ipsa sanctitati vestrae indicare.
40 Et quamvis fratrem et coepiscopum nostrum Cyriacum noverimus orthodoxum, tamen propter alios cauti esse debemus, ut antequam ad publicum prodeant, errorum semina conculcentur.
41 Scripta autem vestrae sanctitatis communi filio Sabiniano diacono veniente suscepi.
42 Sed quia horum lator iam ad egrediendum paratus retineri non potuit, ad haec responsali meo diacono veniente respondebo. (Vide sup. ep. 31.)
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXXIII. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Contendit se temere indiscretum nominatum fuisse, quod Cyriacum episcopum Constantinopolitanam, qui universalem se nominat, reprehenderit. <<<     >>> EPISTOLA XXXV AD DOMINICUM EPISCOPUM. Corripiat monachos regularem disciplinam fuga eludentes atque impune vagantes. Episcopos ab illis defensandis deterreat.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34