Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXXIII. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Contendit se temere indiscretum nominatum fuisse, quod Cyriacum episcopum Constantinopolitanam, qui universalem se nominat, reprehenderit.
1 | Gregorius Mauricio Augusto. |
2 | Dominorum pietas provida, ne quid fortasse scandali in unitate sanctae Ecclesiae ex sacerdotum dissensione generari potuisset, semel ac bis me admonere dignata est ut responsales fratris et consacerdotis mei Cyriaci benigne susciperem eosque ad remeandum citius relaxarem. |
3 | Et licet, piissime domine, apte et provide cuncta praecipiatis, ego tamen invenio quia eorum iudicio indiscretus esse ex hac tali admonitione reprehendor. |
4 | Nunquidnam si ex superbo ac profano vocabulo meus non in modico est animus vulneratus, tantae indiscretionis esse potui ut nescirem quid unitati fidei, quid concordiae ecclesiasticae deberem, et fratris mei responsales et synodicam epistolam suscipere cuiuslibet causae amaritudine interveniente recusarem? Absit hoc. |
5 | Nimis mihi fuerat desipuisse sic sapere. |
6 | Aliud namque est quod conservandae unitati fidei, atque aliud quod debemus compescendae elationi. |
7 | Distinguenda ergo erant tempora, ne praedicti fratris mei ex quolibet articulo novitas turbaretur. |
8 | Unde et responsales eius cum magno affectu suscepi. |
9 | Quidquid debui charitatis exhibui, meliusque eos quam consuetudo prisca fuerat honoravi, et mecum feci eos sacra missarum solemnia celebrare, quia sicut meus diaconus ad exhibenda sancta mysteria illi non debet ministrare, qui elationis culpam aut commisit, aut commissam ab aliis ipse non corrigit, ita ministri illius in celebratione missarum mihi adesse debuerunt, qui, custodiente Deo, in superbiae errorem non cecidi. |
10 | Eumdem vero fratrem et coepiscopum meum studiose admonere curavi, ut si habere pacem omnium concordiamque desiderat, ad stulti vocabuli se appellatione compescat. |
11 | De qua re mihi in suis iussionibus dominorum pietas praecepit, dicens, ut pro appellatione frivoli nominis inter nos scandalum generari non debeat. |
12 | Sed rogo ut imperalis pietas penset quia alia sunt frivola valde innoxia, atque alia vehementer nociva. |
13 | Nunquid non cum se Antichristus veniens Deum dixerit, frivolum valde erit, sed tamen nimis perniciosum? Si quantitatem sermonis attendimus, quae sunt syllabae; si vero pondus iniquitatis, universa pernicies. |
14 | Ego autem fidenter dico quia quisquis se universalem sacerdotem vocat, vel vocari desiderat, in elatione sua Antichristum praecurrit, quia superbiendo se caeteris praeponit. |
15 | Nec dispari superbia ad errorem ducitur, quia, sicut perversus ille, Deus videri vult super omnes homines ita quisquis iste est, qui solus sacerdos appellari appetit, super reliquos sacerdotes se extollit. |
16 | Sed quoniam Veritas dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11; XVIII, 14), scio quia quaelibet elatio tanto citius rumpitur, quanto amplius inflatur. |
17 | Illis ergo pietas vestra praecipiat ne quod per appellationem frivoli nominis scandalum gignant, qui in superbiae typum ceciderunt. |
18 | Nam peccator ego, qui auctore Deo humilitatem teneo, admonendus ad humilitatem non sum. |
19 | Omnipotens autem Deus serenissimi nostri vitam et ad pacem sanctae Ecclesiae et ad utilitatem reipublicae Romanae per tempora longa custodiat. |
20 | Certi etenim sumus quia si vos vivitis, qui coeli Dominum timetis, nulla contra veritatem superba praevalere permittetis. |