Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXXII. AD ANASTASIUM PRESBYTERUM. De contentione tollenda quae inter patrem monasterii, quod Neas dicitur, et Ierosolymorum episcopum exorta erat.
1 | Gregorius Anastasio presbytero. |
2 | Quia bonus homo de bono thesauro cordis sui bona proferat (Matth. XII, 35; Luc. VI, 45), hoc tua charitas et semper vivendo, et modo mihi in epistola sua loquendo monstravit; in qua inveni duos quosdam de virtutibus litigantes, te videlicet pro charitate, atque alium pro timore et humilitate contendere. |
3 | Et quamvis in multis occupatus, quamvis Graecae linguae nescius, in contentione tamen vestra iudex resedi; sed, requisita veritate, in meo iudicio contradictorem tuum ipse vicisti per apostolicam sententiam, quam vobis contendentibus protuli: Quia timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. |
4 | Quoniam timor paenam habet; qui autem timet, non est perfectus in charitate. |
5 | Tua itaque fraternitas quantum in charitate perfecta sit scio. |
6 | Et quia omnipotentem Deum multum diligit, oportet ut de proximo multum praesumat. |
7 | Non enim loca vel ordines Creatori nostro nos proximos faciunt, sed ei nos aut merita bona iungunt, aut mala disiungunt. |
8 | Quia ergo adhuc incertum est quis interius qualis sit, cur non audebas scribere, dum inter me et te quis sit superior ignores? Et quidem bene te vivere scio, me autem multis oneratum peccatis novi. |
9 | Sed etsi ipse peccator es, me tamen multo melior, quia tu tua tantummodo, ego vero et eorum qui mihi commissi sunt peccata porto. |
10 | In hoc ergo te altum, in hoc te magnum aspicio, quia ante humanos oculos in magno atque in alto loco minime profecisti; in quo saepe dum exterius ab hominibus honor tribuitur, ad ima animus mergitur, quia curis discerpentibus gravatur. |
11 | Tibi autem omnipotens Deus iuxta hoc quod scriptum est: Ascensus in corde disposuit, in convalle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 6). |
12 | Multo autem me altior, multo sublimior videri poteras, si neque ducatum monasterii, quod Neas dicitur, suscepisses, quia in eodem monasterio, sicut audio, monachorum quidem species tenetur, multa vero sub sanctitatis habitu saecularia aguntur. |
13 | Sed etiam ad hoc te existimabo coelesti gratia pervenisse, si ea quae in loco illo omnipotenti Deo displicent te fuerint duce correcta. |
14 | Sed quia inter patrem eiusdem monasterii, et pastorem Ierosolymorum Ecclesiae semper esse iurgia consueverunt, credo quod omnipotens Deus idcirco dilectionem tuam et sanctissimum fratrem et consacerdotem meum Amos esse uno tempore Ierosolymis voluit, ut ea quae praedixi iurgia tolerentur. |
15 | Nunc ergo ostendite quantum vos prius amastis. |
16 | Scio quia utrique abstinentes, utrique docti, utrique humiles estis; unde necesse est ut Salvatoris nostri gloria iuxta vocem Psalmi in tympano et choro laudetur (Psal. CL, 4). |
17 | In tympano etenim sonus ex pelle sicca est, in choro vero vocum concordia. |
18 | Quid igitur per tympanum nisi abstinentia, quid per chorum nisi unanimitas designatur? Quia ergo per abstinentiam Dom num laudatis in tympano, peto per unanimitatem laudetis in choro. |
19 | Per semetipsam quoque Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). |
20 | Quid per sal nisi sapientia designatur, Paulo attestante qui ait: Sermo vester in gratia semper sale sit conditus (Coloss. IV, 6). |
21 | Quia ergo per doctrinam verbi coelestis sal habere vos novimus, restat ut per charitatis gratiam etiam inter vos pacem toto corde teneatis. |
22 | Haec, charissime frater, dico, quia utrosque vos multum diligo, atque omnino pertimesco ne orationum vestrarum sacrificia ex aliqua inter vos dissensione maculentur. |
23 | Benedictionem vero quam et prius per Exhilaratum Secundicerium, et postmodum per Sabmianum diaconum transmisistis, cum gratiarum actione suscepi, quia de sancto loco decuit vos sancta transmittere, et cui assidue ministratis, ex vestro ipso munere demonstrare. |
24 | Omnipotens Deus sua vos dextera protegat, atque a malis omnibus servet illaesos. |
25 | (Cf. Ioan. Diac. l. IV, n. 61.) |