monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXX. AD NARSAM RELIGIOSUM. Afflictum consolatur. A Christiano adversa non recusanda ostendit. Cur monasteriorum incolis, aliisve Constantinopoli degentibus non scribat. Gaudet de Esychiae transitu. Domnae Dominicae quid agendum. Mittit munuscula. Anatolium commendat. <<<     >>> EPISTOLA XXXII. AD ANASTASIUM PRESBYTERUM. De contentione tollenda quae inter patrem monasterii, quod Neas dicitur, et Ierosolymorum episcopum exorta erat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXXI. AD CYRIACUM EPISCOPUM. De submovendo profano vocabulo, ut pax Ecclesiae conservetur, et scandala multorum auferantur.

1 Gregorius Cyriaco episcopo Constantinopolitano.
2 Scripta beatitudinis vestrae suscepimus, quae nobis non linguae, sed animae verba loquebantur.
3 Aperiebant etenim mentem, quae tamen mihi clausa non erat, quia per memetipsum suavitatis ipsius experimentum tenebam.
4 Unde omnipotenti Deo incessanter gratias refero, quia si erga nos in corde vestro virtutum mater charitas permanet, bonorum operum ramos nunquam amittitis, qui ipsam bonitatis radicem tenetis.
5 Oportet ergo ut mihi atque omnibus fratribus vestris eiusdem charitatis pulchritudinem in hoc primum opere monstretis, ut verbum superbiae, per quod grave scandalum in Ecclesiis generatur, auferre festinetis, hoc modis omnibus implentes quod scriptum est: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3).
6 Et rursus: Nullam occasionem dare adversario maledicti gratia (I Tim. V, 14).
7 Tunc enim ostensa charitas vera est, si per typum superbiae inter nos schisma non fuerit.
8 Ego enim Iesum testem invoco in anima mea, quia a summo usque ad ultimum nulli hominum dare scandali occasionem volo.
9 Omnes magnos esse et honorabiles cupio, quorum tamen honor honori omnipotentis Dei non detrahat.
10 Nam quisquis se contra Deum honorari appetit, mihi honorabilis non est.
11 Sed ut cognoscatis quam erga vestram beatitudinem habeam voluntatem, dilectis simum filium meum Anatolium diaconum ad piissimorum dominorum vestigia transmisi, qui eorum pietati ac vestrae fraternitati satisfaciat, quia nulli in hac causa nocere appeto, sed humilitatem Deo placitam, et sanctae Ecclesiae concordiam custodire.
12 Et quia hostis omnipotentis Dei Antichristus iuxta est, studiose cupio ne proprium quid inveniat non solum in moribus, sed etiam in vocabulo sacerdotum.
13 Ea ergo quae novo modo introducta sunt ipso ordine quo illata sunt auferantur, et pax nobis illibata in Domino permanebit.
14 Nam quae erit inter nos dulcedo, quae charitas, si nosmetipsos voce refovemus, et rebus pungimur? Hoc ergo vestra sanctitas agat, ut bona quae dicitis nos in cordis medulla sentiamus quatenus dum in unanimitate corda fuerint sacerdotum, pro piissimorum dominorum vita deprecantes, tanto citius exaudiri mereamur, quanto et orationes vestras ante Dei oculos pax illuminat, et discordiae macula non obscurat.
Gregorius Magnus HOME