Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXX. AD NARSAM RELIGIOSUM. Afflictum consolatur. A Christiano adversa non recusanda ostendit. Cur monasteriorum incolis, aliisve Constantinopoli degentibus non scribat. Gaudet de Esychiae transitu. Domnae Dominicae quid agendum. Mittit munuscula. Anatolium commendat.
1 | Gregorius Narsae religioso. |
2 | Cum Romanum defensorem ad urbem regiam mitterem, diu scripta vestra requisivit, sed inveniri minime potuerunt: postmodum vero inter multas aliorum epistolas sunt inventa, in quibus mihi dulcedo vestra suas afflictiones et tribulationes spiritus indicat, et adversitates malorum hominum manifestat. |
3 | Sed, rogo, in his omnibus revoca ad mentem hoc quod et credo, quia nunquam oblivisceris: Quia omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). |
4 | Qua in re ego fidenter dico quia minus pie vivis, si minus persecutionem pertuleris. |
5 | Idem quoque doctor gentium quid aliud discipulis dicat audiamus: Ipsi scitis, fratres, nostrum introitum ad vos, quia non inanis fuit, sed ante passi et contumeliis affecti (I Thess. II, 1). |
6 | Ecce, dulcissime fili, praedicator sanctus ingressum suum vacuum fuisse perhibuit, si contumelias non pertulisset; et tua charitas dicere bona vult, sed mala perpeti recusat. |
7 | Unde necesse est ut inter adversa se strictius accingat, ut desiderium ad amorem Dei atque studium bonae operationis ipsa plus adversitas augeat. |
8 | Sic semina messium gelu cooperta fertilius germinant, sic ignis flatu premitur ut crescat. |
9 | Scio quidem quia ex tot malarum linguarum sermonibus perversis tempestatem validam pateris, in mente contradictionum fluctus sustines. |
10 | Sed redeat ad animum quod per Psalmistam Dominus dicit: Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te ad aquas contradictionis (Psal. LXXX, 8). |
11 | Si enim inter contradicentes ea quae Dei sunt egeris, tunc verus operator probaris. |
12 | Dulcissima autem vestra charitas mihi scripsit, ut monasteriis quae per orationes et magisterium vestrum a filio nostro domno Paulo instituta sunt, aliquid admonendo scriberem. |
13 | Sed si Dei sunt vasa, scio quia per compunctionis gratiam fontem sapientiae intus habent, et meae siccitatis guttas parvulas suscipere non debent. |
14 | Perfecta vero vestra sapientia recolit quia in paradiso pluvia non fuit, sed fons ascendebat de medio paradisi, qui irrigaret faciem terrae. |
15 | Illae ergo animae quae per compunctionis gratiam fontem in semetipsis habent, de aliena lingua pluviam necessariam non habent. |
16 | Per scripta autem vestra mihi transitum domnae Esychiae nuntiastis; et magna exsultatione gavisus sum, quia illa bona anima feliciter ad suam patriam pervenit, quae in patria laborabat aliena. |
17 | Gloriosas autem filias meas domnam Dominicam, et domnam Eudochiam mea vice salutate. |
18 | Sed quia praedictam domnam Dominicam iam diu est quod audio praepositam factam, in hoc circa eam vestra charitas vigilet, ut quia iam servire in labore terreni palatii non compellitur, omnes mundi huius strepitus perfecte fugiat, totam se Deo conferat, nihil de se extra se relinquat; sed et quantas valet animas in Creatoris sui servitium colligat, ut earum mentes per verbum eius gratiam compunctionis accipiant, et tanto celerius ipsa ab omnibus peccatis suis absoluta sit, quanto per eius vitam et linguam etiam aliarum animae peccatorum suorum nexibus eruperint. |
19 | Quia autem nemo hominum in hoc mundo sine peccato est, et quid est aliud peccare nisi a Deo fugere? fiducialiter dico etiam eamdem filiam meam peccata aliqua habere. |
20 | Ut ergo dominae suae, id est aeternae sapientiae perfecte satisfaciat, quae sola fugit, cum multis redeat. |
21 | Aversionis enim suae culpa nulli imputabitur, quae revertens lucrum reportat. |
22 | Domnum autem Alexandrum et domnum Theodorum mea per vos peto vice salutari. |
23 | Quod vero scribitis, ut excellentissimae filiae meae domnae Gurdiae, et sanctissimae filiae eius domnae Theoctistae, et magnificis earum hominibus domno Marino, et domno Christidoro scribere debeam, eosque aliquid de anima sua admonere, bene scit dulcissima vestra magnitudo quia hodie in Constantinopolitana civitate qui de Latino in Graecum dictata bene transferant non sunt. |
24 | Dum enim verba custodiunt, et sensus minime attendunt, nec verba intelligi faciunt, et sensus frangunt. |
25 | Pro qua re praedictae filiae meae domnae Gurdiae breviter scripsi, nam caeteris tacui. |
26 | Duas autem camisias, et quatuor oraria vobis transmisi, quae praedictis viris ex benedictione sancti Petri peto humiliter offerri. |
27 | Praeterea quidam moriens unum mihi puerulum dimisit: de cuius anima cogitans, eum dulcedini vestrae transmisi, ut in eius vivat in hac terra servitio per quem ad libertatem coeli valeat pervenire. |
28 | Dilectissimum autem filium meum Anatolium diaconum, quem ad facienda responsa Ecclesiae in urbem regiam transmisi, peto ut frequenter dulcissima vestra charitas visitet, ut post labores quos in causis saecularibus patitur, in verbo Dei vobiscum requiem inveniat, et quasi quodam candido linteo eiusdem laboris terreni sudorem detergat. |
29 | Quem personis omnibus quae vobis notae sunt commendate, quamvis scio quia si perfecte cognoscitur, commendatione non eget. |
30 | Vos autem quantum sanctum Petrum apostolum, quantum me diligitis, in ipso monstrate. |
31 | Omnipotens autem Deus dulcissimam mihi charitatem vestram ab interioribus hostibus exterioribusque custodiat; et quando ei placuerit, ad coelestia vos regna perducat. (Vide l. I, ep. 6.) |