monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXVIII. AD THEODORUM MEDICUM. Missas in captivos et pauperes eleemosynas laudat. Clavem a corpore sancti Petri vicissim mittit. <<<     >>> EPISTOLA XXX. AD NARSAM RELIGIOSUM. Afflictum consolatur. A Christiano adversa non recusanda ostendit. Cur monasteriorum incolis, aliisve Constantinopoli degentibus non scribat. Gaudet de Esychiae transitu. Domnae Dominicae quid agendum. Mittit munuscula. Anatolium commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXIX. AD ANDREAM. Contemnendas saeculi dignitates, ut coelestibus liceat studiis vacare.

1 Gregorius Andreae.
2 Magnitudinis vestrae scripta suscipiens, cognita salute vestra, gavisus sum, et de benignitate piissimae domnae, quae erga vos suam gratiam ostendere dignata est, valde laetatus.
3 Et quod domna Constantina, clarissima puella, priusquam nuptias faceret, ab huius mundi illecebris est erepta, vehementer exsulto.
4 Illud autem quod vos in militiam sponsi eius intrasse dixistis, et quod serenissimo domno imperatori commendari voluistis, ut vobis aliqua iniungat, ubi vos utiles esse existimat, mentem meam non modico moerore tetigit, quia ego bonitatem morum vestrorum in aliud tendere semper existimavi.
5 Multos autem novi qui in servitio reipublicae positi vehementer affliguntur, quia eis non licet vacare et peccata sua plangere; et vos quare, nescio, implicari desideratis? Cur enum, magnifice fili, non consideras quia mundus in fine est? Omnia urgentur quotidie, ad reddendas rationes aeterno et tremendo iudici ducimur.
6 Quid ergo aliud nisi de adventu illius cogitare debemus? Vita enim nostra naviganti est similis: is namque qui navigat stet, sedeat, iaceat.
7 Vadit, quia impulsu navis ducitur.
8 Ita ergo et nos sumus, qui sive vigilantes, sive dormientes, sive tacentes, sive loquentes, sive ambulantes, sive volentes, sive nolentes, per momenta temporum quotidie ad finem tendimus.
9 Cum igitur finis nostri dies advenerit, ubi nobis erit omne quod modo cum tanta cura quaeritur et cum sollicitudine congregatur? Non ergo honor, non divitiae quaerendae sunt, quae dimittuntur.
10 Sed si bona quaerimus, illa diligamus quae sine fine habebimus.
11 Si autem mala pertimescimus, illa timeamus quae a reprobis sine fine tolerantur.
12 Hoc ipsum vero esse in obsequio piissimi principis, quanta est mentis occupatio in appetitu terrenae gratiae, et quantus est timor ne haec eadem gratia perdatur, si adepta fuerit? Perpende ergo quae poena sit, aut prosperitatis desiderio fatigari, aut adversitatis timore pavescere.
13 Unde magis suadeo ut magnitudo vestra in suo proposito quondam, in pauco tempore delectabili receptaculo peregrinationis vivere studeat, et quietam ac tranquillam vitam ducere, sacris lectionibus vacare, coelestia verba meditari, in aeternitatis amore se accendere, de terrenis rebus secundum vires bona opera agere, et regnum perpetuum in eorum remuneratione sperare.
14 Sic autem vivere, iam in aeternitatis vita partem habere est.
15 Haec, magnifice fili, loquor, quia multum te diligo.
16 Et quia in procellas et fluctus tendis, verborum meorum funibus te ad littus revoco; et si trahentem sequi volueris, quae pericula evaseris, quae gaudia inveneris, in ipso quietis tuae littore positus agnosces.
17 Praeterea gratias ago quia me de duabus personis quae cum glorioso Callicino venerunt cautum reddere studuistis quamvis personae eius quam prius magnitudo vestra nominavit, iam in malis non modicum experimentum tenemus.
18 Sed quia mala sunt tempora, omnia cum gemitu portamus.
19 Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, detque vobis et hic bene agere, et apud se in perpetuum in aeterna gloria gaudere.
Gregorius Magnus HOME