monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXVII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM. Universalis vocabulum a Constantinopolitano episcopo usurpari, non magni interesse sentiebat cum imperatore Anastasius. Gregorius hocce vocabulo universam Ecclesiae fidem corrumpi contendit. <<<     >>> EPISTOLA XXIX. AD ANDREAM. Contemnendas saeculi dignitates, ut coelestibus liceat studiis vacare.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXVIII. AD THEODORUM MEDICUM. Missas in captivos et pauperes eleemosynas laudat. Clavem a corpore sancti Petri vicissim mittit.

1 Gregorius Theodoro medico Constantinopolitano.
2 Dilectissimus filius meus Sabinianus diaconus ad me reversus nulla mihi gloriae vestrae scripta detulit, sed ea quae transmissa sunt captivis et pauperibus deportavit, unde et intellexi causam.
3 Ideo enim homini loqui per epistolas noluistis, quia omnipotenti Deo verbum in bona operatione feceratis.
4 Habet enim haec eadem vestra operatio vocem propriam, quae ad aures Dei secretas clamat, sicut scriptum est: Absconde eleemosynam iu sinu pauperis, et haec pro te exorabit (Eccli. XXIX, 15).
5 Et quidem mihi, fateor, triste est aliena expendere, et super eas quas de substantia ecclesiastica habeo adhuc etiam de rebus suavissimi filii mei domni Theodori rationes ponere.
6 Vestrae tamen benignitati congaudeo, quia sollicite attenditis, atque custoditis hoc quod Veritas dicit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41).
7 Et hoc quod scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33).
8 Paulus quoque apostolus ait: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae sit inopiae supplementum (II Cor. VIII, 14).
9 Tobias filium admonet, dicens: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem parum, etiam de exiguo libenter impertire (Tob. IV, 9).
10 Vos itaque haec omnia praecepta servatis; sed pro nobis ut oretis petimus, ne laborum vestrorum fructus indiscrete et non sicut necesse est dispensemus, ne unde vos peccata minuitis, nos inde cumulemus.
11 Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, sicque vobis in terreno palatio humanam gratiam tribuat, ut post longa vos tempora ad coelestis palatii gaudia aeterna perducat.
12 Benedictionem vero sancti Petri apostolorum principis, quem multum diligitis, clavem a sacratissimo eius corpore vobis transmisimus, in qua ferrum de catenis eius clausum est, ut quod illius collum ligavit ad martyrium, vestrum ab omnibus peccatis solvat.
Gregorius Magnus HOME