Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXVII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM. Universalis vocabulum a Constantinopolitano episcopo usurpari, non magni interesse sentiebat cum imperatore Anastasius. Gregorius hocce vocabulo universam Ecclesiae fidem corrumpi contendit.
1 | Gregorius Anastasio episcopo Antiocheno. |
2 | Desideratam suavissimae vestrae sanctitatis epistolam communi filio Sabiniano diacono deferente suscepi, in qua non linguae, sed animae verba profluebant. |
3 | Et non mirum si bene loquitur qui perfecte vivit. |
4 | Quia enim per magistrum spiritum in schola cordis praecepta vitae didicistis, terrena cuncta despicere, ad coelestem patriam festinare, quantum vos in bono profecistis, tantum bona etiam de aliis sentitis. |
5 | Dum vero in scriptis vestrae beatitudinis multa de me dici laudabilia audirem, intellexi studium, quia commemorare voluistis non quid sum, sed quid esse debeam. |
6 | Illud vero quod me dicitis morum meorum debere reminisci, et maligno spiritui quaerenti animas cribrare pro nulla causa locum dare, ego quidem me semper malis moribus fuisse recolo, atque eosdem in me mores si possum vincere ac delere summopere festino. |
7 | Si tamen, ut vos creditis aliquid boni habui, in omnipotentis Dei adiutorio confido quia oblitus non sum. |
8 | Sed sanctitas vestra, ut video, in praemissis verbis dulcedinis, et subsequenti hoc verbo epistolam suam api esse similem voluit, quae mel simul et aculeum portat, ut me et melle satiaret, et aculeo pungeret. |
9 | Sed inter haec ego ad meditandam Salomonis vocem redeo: Quia meliora sunt vulnera diligentis, quam inimici blandientis oscula (Prov. XXVII, 6). |
10 | Quod vero dicitis pro nulla causa dare nos locum scandalo debere, haec mihi et piissimus Dominus filius vester, pro cuius vita incessanter orandum est, iam saepius scripsit; et quod ille ex potestate, scio quia hoc vos ex amore dicitis. |
11 | Nec miratus sum vos in vestris epistolis imperialia verba posuisse, quia habent inter se maximam cognationem amor et potestas. |
12 | Nam utraque principaliter praesuirunt, utraque per auctoritatem semper loquuntur. |
13 | Et quidem in suscipienda fratris et consacerdotis nostri Cyriaci synodica epistola dignum non fuit ut pro causa profani vocabuli moras facerem, ne unitatem sanctae Ecclesiae perturbarem; sed tamen de eodem superstitioso et superbo vocabulo eum admonere studui, dicens quia pacem nobiscum habere non posset, nisi elationem praedicti verbi corrigeret, quam primus apostata invenit. |
14 | Vos tamen eamdem causam nullam esse dicere non debetis, quia si hanc aequanimiter portamus, universae Ecclesiae fidem corrumpimus. |
15 | Scitis enim quanti non solum haeretici, sed etiam haeresiarchae de Constantinopolitana Ecclesia sunt egressi. |
16 | Et ut de honoris vestri iniuria taceam, si unus episcopus vocatur universalis, universa Ecclesia corruit, si unus universus cadit. |
17 | Sed absit haec stultitia, absit haec levitas ab auribus meis. |
18 | In omnipotente autem Domino confido, quia quod promisit citius impleturus est: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 18, 11). |
19 | Haec occupatus in multis ad epistolarum vestrarum dicta in brevitate respondi; nam quae modo loqui per scripta non debeo, in animo signata manent. |
20 | Peto ut me beatitudo vestra in suis sanctis orationibus semper ad memoriam reducat, quatenus a malis me temporalibus et aeternis vestrae intercessiones eripiant. |
21 | Pro serenissimo autem domino imperatore studiose et ferventer orate, quia valde est eius vita mundo necessaria. |
22 | Cesso autem amplius dicere, quia et vos non dubito scire. |