Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXVI. AD THEOCTISTAM PATRICIAM. Gratulatur quod inter hominum tumultus studeat lectioni, atque ad aeterna suspiret. Utrum eadem sint Augustae studia quaerit. De compunctione duplici agit fusius. Theoctistam hortatur ut regiorum puerorum institutioni studiose invigilet, mutuamque illis inspiret charitatem et mansuetudinem in subiectos. Pecuniae, quam Theoctista miserat, dimidia parte captivos redemit; reliqua fovet moniales, quarum sanctitate servatam censet Romam. Mittit clavem a corpore sancti Petri, de qua miraculum narrat.
1 | Gregorius Theoctistae patriciae. |
2 | Quod in tanto tumultu causarum vestra excellentia posita sacri verbi ubertate plena est, atque ad aeterna incessanter gaudia suspirat, magnas omnipotenti Deo gratias ago, quia hoc in vobis esse impletum video quod de electis patribus scriptum est: Filii autem Israel ambulaverunt per siccum per medium mare (Exod. XV, 19). |
3 | At contra: Ego veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3). |
4 | Vos vero ad repromissionis patriam inter undas causarum saecularium siccis, ut video, gressibus ambulatis. |
5 | Agamus ergo gratias ei spiritui qui corda quae implet levat, qui inter tumultus hominum solitudinem in mente facit. |
6 | In cuius praesentia nullus locus cumpunctae animae non est secretus. |
7 | Aeternae enim suavitatis odorem trahitis, atque ideo sponsum animae ardenter amatis, ita ut cum coelesti sponsa ei dicere possitis: Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum currimus (Cant. I, 3). |
8 | In epistolis autem excellentiae vestrae hoc minus reperi, quia mihi de serenissima domina indicare noluit quam studiose legat, vel in lectione qualiter compungatur. |
9 | Prodesse quippe ei multum debet vestra praesentia, ut inter causarum fluctus, quos assidue patitur, ex quibus, velit nolit, foras trahitur, semper ad amorem coelestis patriae interius revocetur; et hoc quoque investigare debetis, quoties ei pro sua anima lacrymae dantur, utrum adhuc ex timore an iam ex amore compungatur. |
10 | Duo quippe sunt compunctionis genera, sicut scitis. |
11 | Unum quod aeternas poenas metuit, aliud quod de coelestibus praemiis suspirat, quia Deum sitiens anima, prius timore compungitur, post amore. |
12 | Ante enim semetipsam in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti supplicia aeterna pertimescit. |
13 | At vero cum longa moeroris anxietate fuerit formido consumpta, quaedam iam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur. |
14 | Et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno. |
15 | Contemplatur etenim mens qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae visio internae claritatis Dei; et amplius plangit quia a bonis perennibus deest quam flebat prius cum mala aeterna metuebat; sicque fit ut perfecta compunctio formidinis trahat animum ad compunctionem dilectionis. |
16 | Quod bene in sacra veracique historia figurata narratione describitur, quae ait: Axa filia Caleph sedens super asinam suspiravit. |
17 | Cui dixit pater suus: Quid habes? At illa respondit: Da mihi benedictionem. |
18 | Terram Australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. |
19 | Et dedit ei pater suus irriguum superius, et irriguum inferius (Ios. XV, 18, 19). |
20 | Axa quippe quidem super asinam sedet, cum irrationabilibus carnis suae motibus anima praesidet. |
21 | Quae suspirans a patre terram irriguam petit, quia a Creatore nostro cum magno desiderio quaerenda est lacrymarum gratia. |
22 | Sunt namque nonnulli qui iam in dono perceperunt libere pro iustitia eloqui, oppressos tueri, indigentibus propria tribuere, ardorem fidei habere, sed adhuc gratiam lacrymarum non habent. |
23 | Hi nimirum terram Australem et arentem habent, sed adhuc irrigua indigent, quia in bonis operibus positi, in quibus magni atque ferventes sunt, oportet valde ut aut timore supplicii, aut amore regni coelestis peccata, sine quibus vivere non possunt, quotidie plorent. |
24 | Sed quia, ut dixi, duo sunt compunctionis genera, dedit ei pater suus irriguum superius, et irriguum inferius. |
25 | Irriguum quippe superius accipit anima, cum se in lacrymis regni coelestis desiderio affligit; irriguum vero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit. |
26 | Et quidem prius inferius, et post irriguum superius datur. |
27 | Sed quia compunctio amoris magna dignitate praeeminet, necesse fuit ut prius irriguum superius, et post irriguum inferius diceretur. |
28 | Vos ergo, quae, operante omnipotente Domino, utraque compunctionis genera experimento nostis, quantum per verba serenissimae dominae vestrae prodestis quotidie sollicite perscrutari debetis. |
29 | Peto autem ut parvulos dominos quos nutritis praecipue moribus instruere curetis, et gloriosos eunuchos qui eis deputati sunt admonere ut ea illis loqui debeant quae eorum mentes in charitate circa se invicem et erga subiectos in mansuetudine compungant, ne si quid odii modo inter se conceperint, in aperto postea erumpat. |
30 | Verba siquidem nutrientium aut lac erunt, si bona sunt, aut venenum, si mala. |
31 | Talia ergo nunc eis suggerant quae postmodum ostendant quam bona fuerint quae a nutritorum suorum ore suxerunt. |
32 | Praeterea triginta auri libras dilectus filius meus Sabinianus diaconus ab excellentia vestra transmissas in redemptionem captivorum dandas atque pauperibus erogandas detulit, de quibus gaudeo, sed mihi pertimesco, quia apud tremendum iudicem non solum de sancti Petri apostolorum principis substantia, sed etiam de vestris rebus rationem redditurus vado. |
33 | Vobis autem omnipotens Deus pro terrenis coelestia, pro temporalibus aeterua restituat. |
34 | Indico vero quia ex Crotonensi civitate, quae, super Adriaticum mare in terra Italiae posita, transacto anno a Langobardis capta est, multi viri ac multae mulieres nobiles in praedam ductae sunt, et filii a parentibus, parentes a filiis, et coniuges a coniugibus divisi, ex quibus aliqui iam redempti sunt. |
35 | Sed quia gravia pretia eis dicunt, multi apud nefandissimos Langobardos hactenus remanserunt. |
36 | Mox autem medietatem pecuniae quam transmisistis, in eorum redemptionem transmisi. |
37 | De medietate vero ancillis Dei, quas vos Graeca lingua monastrias dicitis, lectisternia emere disposui, quia in lectis suis gravi nuditate in huius hiemis vehementissimo frigore laborant, quae in hac urbe multae sunt. |
38 | Nam iuxta notitiam qua dispensantur tria millia reperiuntur. |
39 | Et quidem de sancti Petri apostolorum principis rebus octoginta annuas libras accipiunt. |
40 | Sed ad tantam multitudinem ista quid sunt, maxime in hac urbe, ubi omnia gravi pretio emuntur? Harum vero talis vita est, atque in tantum lacrymis et abstinentia districta, ut credamus quia si ipsae non essent, nullus nostrum iam per tot annos in loco hoc subsistere inter Langobardorum gladios potuisset. (Cf. Ioan. Diac. l. II, n. 27.) Praeterea benedictionem sancti Petri apostoli clavem a sacratissimo eius corpore transmisi, de qua videlicet clavi hoc est gestum quod narro miraculum. |
41 | Dum eam quidam Langobardus civitatem ingressus in Transpadanis partibus invenisset, quia sancti Petri clavis esset despiciens, sed pro eo quod eam auream vidit facere sibi ex illa aliquid aliud volens, eduxit cultellum ut eam incideret. |
42 | Qui mox cultellum cum quo eam per partes mittere voluit, arreptus per spiritum, sibi in gutture defixit, eademque hora exstinctus cecidit. |
43 | Et dum illic rex Langobardorum Autharith atque alii multi eius homines adessent, et is qui se percusserat, seorsum mortuus, clavis vero haec seorsum iaceret in terra, factus est omnibus vehementissimus timor, ut eamdem elavem de terra levare nullus praesumeret. |
44 | Tunc quidam Langobardus catholicus, qui sciebatur orationi et eleemosynis deditus, Minulfus nomine, vocatus est, atque ipse hanc levavit de terra. |
45 | Autharith vero pro eodem miraculo aliam clavem auream fecit, atque cum ea pariter ad sanctae memoriae decessorem meum transmisit, indicans quale per eam miraculum contigisset. |
46 | Ipsam ergo vestrae excellentiae transmittere studui, per quam omnipotens Deus superbientem et perfidum hominem peremit, ut per eam vos qui eum timetis et diligitis, et praesentem salutem et aeternam habere valeatis. |