monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXIV. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Christianos quatuor redimat, qui in Iudaeorum servitio Narbonae detinebantur. <<<     >>> EPISTOLA XXVI. AD THEOCTISTAM PATRICIAM. Gratulatur quod inter hominum tumultus studeat lectioni, atque ad aeterna suspiret. Utrum eadem sint Augustae studia quaerit. De compunctione duplici agit fusius. Theoctistam hortatur ut regiorum puerorum institutioni studiose invigilet, mutuamque illis inspiret charitatem et mansuetudinem in subiectos. Pecuniae, quam Theoctista miserat, dimidia parte captivos redemit; reliqua fovet moniales, quarum sanctitate servatam censet Romam. Mittit clavem a corpore sancti Petri, de qua miraculum narrat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXV. AD GREGORIAM. Peccata sua confessam, at de illorum remissione anxiam, consolatur, allato peccatricis, quam Marthae sororem putat, exemplo. Divinam veniae revelationem frustra postulari ostendit.

1 Gregorius Gregoriae cubiculariae Augustae.
2 Desiderata dulcedinis vestrae scripta suscepi, in quibus vos omnino de peccatorum multitudine studuistis accusare; sed scio quia omnipotentem Dominum ferventer diligitis, atque in eius misericordia confido quia illa de vobis sententia ex ore Veritatis procedit, quae de quadam sancta muliere dicta est: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47).
3 Quomodo autem fuerint dimissa, in hoc etiam monstratum est quod postmodum est secutum, quia ad pedes Domini sedebat, et verbum ex ore illius audiebat (Luc. X, 39).
4 In contemplativa enim vita suspensa, iam activam transcenderat, quam adhuc Martha illius soror tenebat (Ibid., 40).
5 Sepultum quoque Dominum studiose quaesivit, ad monumentum inclinata corpus illius non invenit.
6 Sed etiam recedentibus discipulis ipsa ante ianuam monumenti plorans perstitit, et quem mortuum quaerebat, viventem videre meruit, et quia resurrexisset discipulis nuntiavit (Matth. XXVIII, 1; Luc. XXIV, 1, seq.).
7 Et hoc mira dispensatione pietatis Dei fuit, ut ex ore mulieris nuntiaretur vita, quia ex ore mulieris mors fuerat in paradiso propinata.
8 Quae alio quoque tempore cum Maria altera Dominum post resurrectionem vidit, et accedens pedes eius tenuit.
9 Duc, rogo, ante oculos, quae manus, cuius tenuerunt pedes.
10 Illa mulier quae fuerat in civitate peccatrix, illae manus quae fuerant iniquitate pollutae, illius tetigerunt pedes qui ad Patris dexteram super angelorum verticem sedet.
11 Pensemus, si possumus, quae sint ista supernae pietatis viscera, ut mulier, quae in profundum voraginis fuerat demersa per culpam, ex amoris penna sic in altum levaretur per gratiam.
12 Impletum est, dulcis filia, impletum quod de hoc sanctae Ecclesiae tempore prophetica nobis voce promissum est: Et in die illo erit domus David fons patens in ablutionem peccatoris, et menstruatae (Zach. XIII, 1).
13 Domus enim David nobis peccatoribus fons patens in ablutionem est, quia ab in quitatum nostrarum sordibus per David filium Salvatorem nostrum aperta iam misericordia lavamur.
14 Quod vero dulcedo tua in suis epistolis subiunxit importunam se mihi existere, quoadusque scribam mihi esse revelatum quia peccata tua dimissa sunt, rem difficilem etiam et inutilem postulasti: difficilem quidem, quia ego indignus sum cui revelatio fieri debeat; inutilem vero, quia secura de peccatis tuis fieri non debes, nisi cum iam in die vitae tuae ultimo plangere eadem peccata minime valebis.
15 Quae dies quousque veniat, semper suspecta, semper trepida metuere culpas debes, atque eas quotidianis fletibus lavare.
16 Certe Paulus apostolus iam ad tertium coelum ascenderat, in paradisum quoque ductus fuerat, arcana verba audierat, quae homini loqui non liceret (II Cor. XII, 2, 3, 4), et tamen adhuc trepidans, dicebat: Castigo corpus meum, et servituti subiicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27).
17 Adhuc timet qui iam ad coelum ducitur, et iam temere non vult qui adhuc in terra conversatur? Perpende, dulcissima filia, quia mater negligentiae solet esse securitas.
18 Habere ergo in hac vita non debes securitatem, per quam negligens reddaris.
19 Scriptum est enim: Beatus vir qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14).
20 Et rursus scriptum est: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11).
21 In pauco ergo huius vitae tempore mentem vestram necesse est ut tremor teneat, quatenus per securitatis gaudium sine fine postmodum exsultet.
22 Omnipotens Deus sancti Spiritus sui gratia mentem vestram repleat, et post fletus, quos quotidie in oratione funditis, ad gaudia vos aeterna perducat. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, n. 60.)
Gregorius Magnus HOME