Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXIV. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Christianos quatuor redimat, qui in Iudaeorum servitio Narbonae detinebantur.
1 | Gregorius Candido presbytero nostro per Gallias. |
2 | Dominicus praesentium portitor lacrymabiliter nobis innotuit quatuor fratres suos de captivitate a Iudaeis redemptos esse, atque eos nunc Narbonae in eorumdem Iudaeorum servitio detineri. |
3 | Et quia omnino grave exsecrandumque est Christianos esse in servitio Iudaeorum, dilectionem tuam scriptis praesentibus adhortamur, ut cum omni subtilitate et sollicitudine studeat perscrutari. |
4 | Et si revera ita est, atque manifesta tibi veritate constiterit quia neque ipsi unde se redimant, neque suprascriptus portitor habet, eos studii tui sit redimere, sciens quia quidquid in eis dederis, tuis sine dubio rationibus imputabitur. |
5 | Mense Iunio, indictione 15. (Cf. Ioan. Diac. l. VI, n. 44.) |