monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Siciliae episcopos olim tertio quoque anno, iam quinto Romam proficisci solitos, ad Natale sancti Petri convenire sic procuret, ut inde nulla praetori oriatur suspicio. Moneat quoque Liparitanum et Regitanum episcopos. Libertinum consoletur. <<<     >>> EPISTOLA XXIV. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Christianos quatuor redimat, qui in Iudaeorum servitio Narbonae detinebantur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXIII. AD FORTUNATUM ET ANTHEMIUM. Stephanum ut desponsatae sibi monasterium ingressae res ablatas restituat, hortentur. Si renuat, indicent, ut reddere cogatur.

1 Gregorius Fortunato episcopo, et Anthemio defensori.
2 Catellus praesentium lator nobis innotuit sororem suam, quae Stephano cuidam fuerat desponsata, divinae propitiationis instinctu Neapoli in monasterio fuisse conversam, atque eumdem Stephanum domum et res eius aliquas indebite detinere.
3 At quia decreta legalia (Caus. 27, q. 2, c. 28) desponsatam si converti voluerit nullo omnino censuerunt damno mulctari, fraternitas tua una cum Anthemio subdiacono veritatem diligenti curiositate studeat perscrutari.
4 At si, ut edocti sumus, domum vel quid aliud suprascriptum Stephanum iniuste tenere cognoscitis, eum adhortatio vestra instanter admoneat, ut quae indebite detinet sine aliqua mora vel altercatione restituat, ne rerum alienarum restitutionem sub qualibet excusationis specie differat.
5 Quem si adhortationem vestram negligere fortasse cognoscitis, nobis tam hoc quam etiam qualiter se causae veritas habeat, subtiliter indicate; quatenus cognito negotii merito, aliter cogatur, aequitate suadente, restituere quod facere propria sponte honestatis consideratione contemnit.
6 Latorem vero praesentium fraternitati tuae commendantes, hortamur ut eum illic moras pati hac pro causa diutius non permittas.
Gregorius Magnus HOME