monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXI. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM. Ut clerum et plebem Ariminensem ad idonei antistitis electionem urgeat. <<<     >>> EPISTOLA XXIII. AD FORTUNATUM ET ANTHEMIUM. Stephanum ut desponsatae sibi monasterium ingressae res ablatas restituat, hortentur. Si renuat, indicent, ut reddere cogatur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Siciliae episcopos olim tertio quoque anno, iam quinto Romam proficisci solitos, ad Natale sancti Petri convenire sic procuret, ut inde nulla praetori oriatur suspicio. Moneat quoque Liparitanum et Regitanum episcopos. Libertinum consoletur.

1 Gregorius Cypriano diacono.
2 Novit dilectio tua hoc olim consuetudinem tenuisse, ut fratres et coepiscopi nostri Romam semel in triennio de Sicilia convenirent, sed nos, eorum labori consulentes, constituisse ut suam huc semel in quinquennio praesentiam exhiberent.
3 At quia iam diu est quod huc minime convenerunt, eos hortari te volumus ut Natale sancti Petri hic, Deo perducente, nobiscum debeant celebrare.
4 Sed ne forte praetori aliqua possit nasci suspicio, si eos huc admonitos venire cognoverit, voluntatem nostram intelligens, ita hoc ex te facere stude, ut et ipsi, sicut praediximus, ad diem constitutum huc veniant, et nulla de eis praetori possit esse suspicio.
5 Liparitanum vero et Regitanum episcopos, ut huc veniant pariter commonebis.
6 Circa Libertinum vero virum magnificum esto sollicitus, ut nullus illum dolus decipiat, quia aliqua nobis de Ravennati urbe scripta sunt, ipsamque ad te epistolam misimus, ut ex ea qualiter te erga eum debeas exhibere possis addiscere.
7 Consolare autem eum, ut se non affligat, quia credimus quod nos excellentissimus filius noster exarchus non contristet.
8 Nam de persona ipsius scribere non distulimus.
9 Sed quia in Pado idem exarchus occupatus est, minime scripta eius suscepimus.
10 (Cf. Ioan. Diac. l. III, n. 24.)
Gregorius Magnus HOME