Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XX. AD CLERUM ET PLEBEM ARIMINENSEM. Propter episcopi sui infirmitatem alium qui dignus sit, eligant.
1 | Gregorius clero et plebi consistenti Arimino. |
2 | Pastoralis nos cura constringit Ecclesiis sacerdotis moderamine destitutis sollicita consideratione concurrere. |
3 | Et ideo quia Ecclesia vestra diu sacerdotis proprii, corporis qua nostis impediente molestia, pastorali est regimine destituta, vestris precibus permoti, eumdem episcopum non destitimus admonere, ut si ex eadem molestia se melioratum esse sentiret, ad suscepti sacerdotii debuisset remeare ministerium. |
4 | Qui semel a nobis saepiusve commonitus, eadem urgente molestia, nunc scriptis nobis supplicatione porrecta noscitur intimasse nullatenus se ad regimen eiusdem Ecclesiae vel susceptum officium, impediente molestia, assurgere posse. |
5 | Qua personae eiusdem desperatione compulsi, necessarium duximus de ordinatione nos vestrae Ecclesiae cogitare. |
6 | Hortamur ergo ut uno omnes eodemque consensu, remoto strepitu, talem vobis praeficiendum eligatis auxiliante Domino sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nullatenus respuatur, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. |
7 | Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti, omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, quatenus Ecclesia vestra, disponente Domino, proprium habere valeat sacerdotem. |
8 | Volumus autem ut eum quem unanimitas vestra elegerit ad fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum Ravennam sine dilatione aliqua perducatis, ut ab eo subtiliter inquisitus atque perspectus, ipsius quoque ad nos veniens testimonio roboretur. |