monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XVII. AD SABINIANUM EPISCOPUM. Exposita Maximi contumacia, Sabinianum ab illo iam dissentientem aliosve Maximo adhaerentes Romam vocat; quibus securitatem omnem, necnon, si id iustitia patitur, absolutionem spondet. <<<     >>> EPISTOLA XIX. AD MARINIANUM ARCHIEPISCOPUM. Deprecante onus episcopale ob infirmitatem Castorio, alium Ariminensibus ordinandum episcopum. Hunc a clero et plebe eligi, a Ravennate episcopo examinari, atque, ut consecretur, Romam mitti iubet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XVIII. AD MARTINUM DIACONUM. Illum de obiectis criminibus canonice purgatum loco suo et ordini restituit.

1 Gregorius Martino diacono et abbati.
2 Sicut veraciter adversus religiosos dicta crimina digna sunt ultione plectenda, ita ab illatis sunt nihilominus absolvendi, quando nullus eos culpae reatus astringit.
3 Quia igitur aliqua nobis de te fuerant nuntiata, quae officii tui propositum non leviter macularent, curae nobis fuit ea diu ac subtili investigatione perquirere.
4 Et quoniam nil quod tibi noceret invenimus, ne qua de his quae dicta fuerant suspicio remaneret, ad plenissimam te satisfactionem quod ab eis insons exstiteris, ad sacratissimum corpus beati Petri apostolorum principis districta fecimus sacramenta praebere.
5 Et ideo postquam nobis, ut oportuit, satisfactum est, dilectionem tuam praevidimus modis omnibus absolvendam, atque ad tuam te Ecclesiam, in eo videlicet quo fuisti loco et ordine, per omnia statuimus remeare, et nullam te a quoquam contradictionem vel inquietudinem de his quae ad nos perlata fuerant sustinere: admonentes ut ita te de caetero cautum sollicitumque debeas exhibere, quatenus et officio tuo moribus et actione respondeas ut omnis contra te penitus adversae opinionis dicendi subtrahatur occasio.
6 Mense Maio, indictione 15.
Gregorius Magnus HOME