monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XV. AD GEORGIUM PRESBYTERUM. Descendentem ad inferos Iesum Christum, solos illos liberasse, qui eum et venturum esse crediderunt, et praecepta eius vivendo tenuerant. <<<     >>> EPISTOLA XVII. AD SABINIANUM EPISCOPUM. Exposita Maximi contumacia, Sabinianum ab illo iam dissentientem aliosve Maximo adhaerentes Romam vocat; quibus securitatem omnem, necnon, si id iustitia patitur, absolutionem spondet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XVI. AD ANGNELLUM EPISCOPUM. Formiensis Ecclesiae visitationem delegat.

1 Gregorius Agnello episcopo Terracinensi.
2 Obitum Bacaudae antistitis directa relatio patefecit; quapropter visitationis Ecclesiae destitutae fraternitati tuae operam solemniter delegamus: quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, vel ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio eiusdem a quoquam praesumatur.
3 Et ideo fraternitas tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque eiusdem Ecclesiae admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetat sacerdotem, qui tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur.
4 Qui dum fuerit postulatus, eum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos sacrandus occurrat: commonentes etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittatis Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis in qua visitationis impendis officium nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri.
5 Provisurus ante omnia ne ad hoc cuiuslibet conversationis vel meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui, quod absit, incurras.
Gregorius Magnus HOME