Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XIII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. E sacris vasis tantum coram Ioanne defensore vendat, quantum pro captivis redimendis erit opus.
1 | Gregorius Fortunato episcopo Fanensi. |
2 | Sicut reprehensibile et ultione dignum est sacrata quempiam vasa, praeterquam in his quae lex et sacri canones praecipiunt, venundare, ita nulla est obiurgatione vel vindicta plectendum, si pietatis causa pro captivorum fuerint redemptione distracta. |
3 | Quia ergo fraternitate vestra indicante comperimus ad redemptionem captivorum mutuam se fecisse pecuniam, et eam unde solveret non habere, atque ob hoc cum nostra vos auctoritate sacrata velle vasa distrahere, in hac re, quia et legum et canonum decreta consentiunt, nostrum consensum praebere curavimus, et in distrahendis sacratis vasis vobis licentiam indulgemus. |
4 | Sed ne eorum venditio ad vestram possit invidiam pertinere, oportet ut in Ioannis defensoris nostri praesentia usque ad quantitatem debiti distrahi, et eorum solvi pretium creditoribus debeat, quatenus dum haec res huiusmodi fuerit observatione completa, nec creditores mutuae pecuniae damna sentiant, nec fraternitas vestra invidiam nunc vel quandoque sustineat. |