Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA X. AD AGNELLUM ABBATEM. Praepositum ex vitae merito eligat. Fratribus sollicite invigilet.
1 | Gregorius Agnello abbati de Arimino. |
2 | Filio nostro Secundo servo Dei renuntiante didicimus quod dilectio tua praepositum non habens omnino in regendis fratribus elaboret. |
3 | Si ergo qui vos ex ordine sequitur talis est ut circa cellae ordinationem fratrumque custodiam, necnon et in lucrandis animabus, solers valeat inveniri, is debet ad hunc locum incunctanter accedere. |
4 | Si vero talis non est qualem locus exposcit, de quolibet etiam ultimo gradu, si talis inter fratres, Domino protegente, fuerit repertus, qui vitae meritis dignum conversationis suae praebeat documentum, divinique in eo timoris vigor invigilet, huius profecto non locus, sed est utilitas providenda; ut talis exemplo ad bonae imitationis normam cuncti se fratres extendant, nec eos adhuc locus inferior ad bene operandum tepidos reddat, dum in illo qui profecerit de praesenti quod imitentur aspiciunt. |
5 | Dilectioni quapropter tuae in hac ordinatione sit nulla dubietas quod non locus, sed actio apta perquiritur, quia et ante Deum ille prioris obtinet locum, qui in eiusdem oculis, etiamsi hic abiectus sit, bonae actionis instrumento placuerit. |
6 | Circa fratres namque sollicita vos, sicut confidimus, decet invigilare custodia, ne a recto conversationis itinere per illicitas evagando cogitationes exorbitent, atque inimico per inertem custodiam irruptionis aditum praestent. |
7 | Sed eos orationi decet instantius adhaerere, quatenus pia coepta eorum suae propitiationis Dominus dono perficiat, et imperfecta eorum ad cumulum faciat perfectionis accedere. |