Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA IX. AD IOANNEM EPISCOPUM. De missa Romam eleemosyna gratias agit. In causis iudicandis solum Deum consideret. Ne ad mensam scripta sua deinceps faciat legi.
1 | Gregorius Ioanni episcopo Syracusano. |
2 | Benedictionem quam pauperibus fraternitas vestra transmisit lator praesentium homo vester Candidus nobis dispensantibus suis manibus erogavit, quod vobis secundum animum vestrum fortasse parum visum est. |
3 | Nos tamen secundum modum vestrae substantiae esse nimium et ultra modum aestimamus, ut qui illic apud vos innumeros pauperes habetis, pro explenda largitate misericordiae, etiam loca alia et longe posita requiratis. |
4 | De causis vero aliis, vobis scriptis prioribus iam respondisse memini, et nihil aliud debetis, nisi ut sub consideratione solius omnipotentis Dei cuncta faciatis, et nullius persona vos a vigore disciplinae emolliat, neque vehemens indignatio in rigore, quod absit, aliquo immoderatae districtionis obduret. |
5 | Praeterea audio quod aliqua de his quae scripsisse me memini, fraternitas vestra ad mensam suam coram extraneis legi faciat; quod mihi non videtur esse faciendum, quia hoc quod vos pro charitate facitis, possunt quidam quantum ad me est vanae gloriae deputare. |
6 | Ideoque coram extraneis antiquorum dicta legite, ex quorum auctoritate valeant qui audierint informari. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, n. 76.) |