Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA V. AD CYRIACUM EPISCOPUM. Laudem tribuit, quod humiliter ac modeste de se sentiat; inde fortem illum esse coniicit. Amicissime hortatur, ut sublata occasione scandali, quae pacis et dilectionis sunt custodiat. Commendat fidem Ioannis et Athanasii.
1 | Gregorius Cyriaco episcopo Constantinopolitano. |
2 | Dudum dum in urbe regia responsa sedis apostolicae facerem, bona vestrae sanctitatis agnovi. |
3 | Et quia vobis animarum nunc cura commissa est, valde gaudeo. |
4 | Et quamvis indignus, omnipotentem Dominum quibus valeo precibus exoro, ut in vobis suam gratiam semper augeat, vosque ad aeternam patriam faciat animarum lucra congregare. |
5 | Quia vero ad hoc opus ad quod perducti estis, infirmos vos esse dicitis, scimus quia prima virtus est cognitio infirmitatis, atque ex eo colligimus posse vos bene susceptum ministerium implere, quia vos videmus infirmitatem propriam ex humilitate cognoscere. |
6 | Omnes enim infirmi sumus, sed ille est infirmior, qui suam considerare non valet infirmitatem. |
7 | Vos vero, beatissimi fratres, ideo fortes estis; quia de fortitudine propria diffidentes, omnipotentis Dei virtute confiditis. |
8 | Quantum vero mens mea charitati vestrae ligata sit, verbis epistolaribus explere non possum. |
9 | Sed oro ut omnipotens Deus eamdem quae inter nos est charitatem ex gratiae suae dono multiplicet, omnemque occasionem scandali auferat, ne sancta Ecclesia, confessione verae fidei unita, et coniunctis fidelium cordibus constipata, detrimentum aliquod, quod absit sacerdotibus inter se disceptantibus, sentiat. |
10 | Quamvis ego in omne quod loquor, in omne quod superbis quorumdam actibus contradico, ex omnipotentis Domini largitate charitatis intimae custodiam nunquam relinquo; sed sic ea quae sunt iustitiae foris exsequor, ut ea quae intus amoris et dilectionis sunt minime postponam. |
11 | Vos autem semper mihi amoris mei vicem reddite, et ea quae pacis et dilectionis sunt custodite, ut unum in mente permanentes, quo nullam dissensionem inter nos intrare permittimus, eo obtinere quae petimus, apud Dominum ex ipsa melius cordium nostrorum unitate valeamus. |
12 | Praeterea Ioannem Chalcedonensem presbyterum et Athanasium Lycaoniae sanctitati vestrae commendo, ut nullus vobis contra eos falsidica locutione subrepat, quia eorum fidem subtiliter discussi, eosque rectos in suis confessionibus, quae et scripto datae sunt, inveni. |
13 | Sancta autem Trinitas sua vos manu protegat, et circa animarum custodiam semper vos vigilantes et sollicitos reddat, quatenus in aeterna retributione valeatis non solum de vestro opere, sed etiam de subditorum vestrorum melioratione coronari. |
14 | (Vide sup. l. VI, ep. 14, 15, 16, 17.) |