monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA III. AD GENNADIUM PATRICIUM. Rogat ne occupato animo de Ruferio comite ac concivibus ad se vocatis ferat sententiam. Anastasium tribunum loco suo restitui petit. <<<     >>> EPISTOLA V. AD CYRIACUM EPISCOPUM. Laudem tribuit, quod humiliter ac modeste de se sentiat; inde fortem illum esse coniicit. Amicissime hortatur, ut sublata occasione scandali, quae pacis et dilectionis sunt custodiat. Commendat fidem Ioannis et Athanasii.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA IV. AD CYRIACUM EPISCOPUM. Appetendam quietem; sed pro multorum lucro aliquando postponendam. Curandum episcopo ne cogitationum perturbatio, quae funditus repelli non potest, animum obruat. Vicaria fidei confessione, ac mutua ipsorum charitate, Ecclesiae unitatem firmari. Abstinendum ab universalis episcopi titulo. Haereticis accensendum non fuisse Eudoxium.

1 Gregorius Cyriaco episcopo Constantinopolitano.
2 Communes filios Georgium presbyterum et Theodorum diaconum vestrum ea qua decuit charitate suscepimus; vosque ab ecclesiasticarum rerum cura ad animarum regimen venisse gaudemus, quia, iuxta Veritatis vocem: Qui in modico fidelis est, et in maiori fidelis erit (Luc. XVI, 10).
3 Et bene ministranti servo dicitur: Quia in pauca fidelis fuisti, supra multa te constituam (Matth. XXV, 23).
4 Cui etiam mox de aeterna retributione subiungitur: Intra in gaudium Domini tui.
5 In scriptis autem vestris (Grat. 8, q. I, c. 9) vos magnopere requiem quaesisse narratis.
6 Sed per hoc ad pastoralem sollicitudinem vos congrue venisse ostenditis, quia sicut locus regiminis desiderantibus negandus est, ita fugientibus offerendus.
7 Et sicut scriptum est: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron (Hebr. V, 4).
8 Et rursus idem praedicator egregius dicit: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus.
9 Superest ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed qui pro eis mortuus est et resurrexit. (II Cor. V, 14, 15).
10 Et pastori sanctae Ecclesiae dicitur: Simon Ioannis, amas me? Pasce oves meas (Ioan. XXI, 17).
11 Ex quibus verbis colligitur quia si is qui valet omnipotentis Dei oves renuit pascere, ostendit se Pastorem summum minime amare.
12 Si enim unigenitus Patris pro explenda utilitate omnium de secreto Patris egressus est ad publicum nostrum, nos quid dicturi sumus, si secretum nostrum praeponimus utilitati proximorum? Quies itaque nobis et ex corde appetenda est, et tamen pro multorum lucro aliquando postponenda.
13 Nam sicut toto desiderio debemus occupationem fugere, ita si desit qui praedicet, occupationis onus libenti necesse est humero subire.
14 Quod ex duorum prophetarum opere docemur, quorum unus praedicationis officium vitare conatus est, et alter appetiit.
15 Nam mittenti se Domino Ieremias respondit, dicens: A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum (Ierem. I, 6).
16 Et cum omnipotens Deus personam ad praedicandum quaereret, dicens: Quem mittam, et quis ibit nobis? ultro se Isaias obtulit dicens: Ecce ego, mitte me (Isai. VI, 8).
17 En ab utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non a diverso fonte dilectionis emanavit.
18 Duo quippe sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi.
19 Per activam igitur vitam prodesse proximis cupiens Isaias, officium praedicationis appetit, per contemplativam vero Ieremias amori conditoris sui sedulo inhaerere desiderans ne mitti ad praedicandum debeat, contradicit.
20 Quod ergo laudabiliter unus appetiit, hoc laudabiliter alter expavit.
21 Iste, ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille, ne damna studiosi operis tacendo sentiret.
22 Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is qui recusavit plene non restitit, et is qui mitti voluit, ante se per altaris calculum purgatum vidit, ne aut non purgatus, adire quisquam sacra ministeria audeat, aut quem superna gratia eligit sub humilitatis specie superbe contradicat.
23 Magno autem desiderio vos in epistolis vestris invenio serenitatem mentis quaerere, et repulsa perturbatione ad tranquillitatem cogitationis anhelare.
24 Sed qua ratione ad hoc vestra fraternitas pertingere possit ignoro.
25 Qui enim regendam navem suscepit, tanto amplius necesse est vigilet, quanto amplius littus relinquit, ut aliquando futuras procellas ex signis praevideat; aliquando venientes, aut directo clavo, si parvae sint, superet; aut si vehementer intumescunt, dato in obliquum latere, irruentes declinet; et saepe solus vigilet, cum cuncti illi quibus nulla navis cura commissa est quiescunt.
26 Quomodo autem, suscepto pastorali onere, habere serenitatem cogitationum potestis, cum scriptum sit: Ecce gigantes gemunt sub aquis (Iob. XXVI, 5)? Iuxta Ioannis etenim vocem, Aquae, populi sunt (Apoc. XVII, 15).
27 Et gigantes sub aquis gemere est, quia quisquis in hoc mundo quasi quadam corporis mole ordine potestatis excreverit, tanto pondera maioris tribulationis sentit, quanto super se regendorum populorum curam susceperit.
28 Sed si sancti Spiritus virtus afflictam mentem afflaverit, protinus hoc quod Israelitico populo corporaliter factum est nobis spiritaliter contingit.
29 Scriptum quippe est: Filii autem Israel ambulaverunt per siccum, per medium mare (Exod. XV, 19).
30 Et per prophetam Dominus pollicetur, dicens: Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te (Isa. XLIII, 2).
31 Illos enim flumina operiunt, quos actiones huius saeculi mentis perturbatione confundunt.
32 Nam qui sancti Spiritus gratia tenetur in mente, transit aquas, et tamen fluminibus non operitur, quia etiam inter medias populorum catervas sic peragit gressus sui itineris, ut non submittat actionibus saeculi caput mentis.
33 Ego quoque qui indignus ad locum regiminis veni, infirmitatis meae conscius, secretiora loca petere aliquando decreveram; sed, superna mihi iudicia adversari conspiciens, iugo conditoris subdidi cervicem cordis: hoc praecipue perpendens (Grat. dist. 40), quia quaelibet occulta loca sine Dei gratia animam salvare non possunt; quod aliquando in ipsis quoque conspicimus erratibus electorum.
34 Nam Lot in ipsa perversa civitate fuit iustus, in monte peccavit (Genes. XIX).
35 Sed ista cur dicimus, cum maiora noverimus? Quid enim paradiso iucundius? quid coelo securius? et tamen homo ex paradiso, et angelus de coelo peccando cecidit.
36 Illius ergo nobis virtus quaerenda est, et gratia postulanda, sine quo nusquam absque culpa, cum quo nusquam sine iustitia.
37 Curandum ergo est ut perturbatio cogitationum non exsuperet animum, nam repelli funditus nullatenus potest.
38 Quisquis enim est in loco regiminis, aliquando necesse est habeat etiam terrena cogitare, et exteriorum quoque curam gerere, ut grex commissus valeat ad ea quae sibi sunt explenda subsistere.
39 Sed magnopere semper providendum est ne haec eadem cura modum transeat, ut cum ad cor licenter admittitur, nimis excrescere non permittatur.
40 Unde recte per Ezechielem prophetam dicitur: Sacerdotes caput suum non radant, neque comam suam nutriant; sed tondentes attondeant capita sua (Ezech. XLIV, 20).
41 Quid enim per significationem sunt capilli in capite, nisi cogitationes in mente? qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curas vitae praesentis designant, quae ex sensu negligenti, quia importune aliquando prodeunt, quasi nobis non sentientibus procedunt.
42 Quia igitur cuncti qui praesunt habere quidem sollicitudines et exteriores debent, nec tamen eis vehementer incumbere.
43 Sacerdotes recte et caput prohibentur radere, et comam nutrire, ut cogitationes carnales de vita subditorum, nec a se funditus amputent, nec rursus ad crescendum nimis relaxent.
44 Ubi et bene dicitur: Tondentes tondeant capita sua, ut videlicet curae temporalis sollicitudines, et quantum necesse est prodeant, et tamen recidantur citius, ne immoderatius excrescant.
45 Dum igitur et per administratam exteriorem providentiam corporum vita protegitur, et rursus per immoderatam cordis intentio impeditur, capilli in capite sacerdotis et servantur ut cutem cooperiant, et resecantur ne oculos claudant.
46 Praeterea epistolas vestras directas plena fide suscepimus, atque omnipotenti Deo gratias agimus, qui inconsutilem tunicam desuper contextam, videlicet Ecclesiam suam, vicaria confessione fidelium in unitate gratiae ab omni erroris scissione custodit, et contra pereuntis mundi, ut ita dicam, tot culparum diluvium, ex multis lignis arcam construit, in qua omnipotentis Dei electi serventur ad vitam.
47 Nam cum vicissim nobis fidei nostrae confessionem transmittimus, et charitatem nostram erga nos ostendimus, quid aliud in sancta Ecclesia agimus, nisi arcam bitumine linimus; ne unda erroris intret, et vel spiritales quosque tanquam homines, vel carnales tanquam animalia occidat? Sed cum sapienter a vobis recta fides prolata sit, restat ut procul dubio debeatis pacem cordium prudentius custodire, propter hoc quod Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49).
48 Et Paulus apostolus admonet, dicens: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3).
49 Qui rursus ait: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14).
50 Quam videlicet pacem tunc nobiscum veraciter habebitis, si profani nominis superbiam declinetis, iuxta quod idem magister gentium dicit: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates (I Tim. VI, 20).
51 Nimis quippe iniquum est, si hi qui praedicatores humilitatis facti sunt, de vani nominis elatione glorientur, cum verus praedicator dicat: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi (Gal. VI, 14).
52 Ille ergo vere gloriosus est, qui non de temporali potentia, sed pro Christi nomine de sua passione gloriatur.
53 In hoc itaque vos medullitus amplectimur, in hoc sacerdotes vos esse recognoscimus, si, repulsa vanitate verborum, sanctitatis locum cum sancta humilitate teneatis.
54 Ecce enim in nefandi appellatione nominis scandalizati sumus, et non minimas querelas servamus in mente, et promimus in voce.
55 Vestra autem fraternitas novit quia Veritas dicit: Si offers munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24).
56 Qua in re pensandum est quia cum omnis culpa oblato sacrificio deleatur, tantum est malum scandali alieno corde generati, ut ab eo qui peccaverit nec ipsum sacrificium Dominus accipiat, quod delere peccatum solet.
57 Curate ergo cordis vestri scandalum festine detergere, ut possit omnipotens Deus oblationis vestrae sacrificium acceptabile habere.
58 Praeterea cum recta a vobis fides veraciter et subtiliter sit prolata, inter eos quos per sanctissimas generales synodos damnandos esse censuistis, Eudoxium quemdam vos damnasse reperimus: cuius nomen in Latina lingua neque in synodis, neque in libris beatae memoriae episcoporum Epiphanii, Augustini, et Philastri, quos contra haereticos praecipue disputasse novimus, positum reperimus.
59 Quod si quis eum veraciter de catholicis Patribus damnat, eius procul dubio sententiam sequimur.
60 Vos tamen si in synodica vestra epistola eos quoque nominatim damnare voluistis, qui extra sanctas synodos per Patrum scripta damnantur multos scriptis suis vestra fraternitas minus posuit; si autem eos quos generales synodi respuunt, hunc unum amplius.
61 Sed inter haec sciendum est quia ut nobis liceat rectam fidem libere fateri, et cuncta quae agenda sunt concorditer in pace disponere, pro serenissimorum dominorum vita propria quoque sobole incessanter orandum est, ut omnipotens Deus eorum pedibus barbaras nationes subiiciat, longa eis et felicia tempora concedat, quatenus per Christianum imperium ea quae in Christo est fides regnet.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA III. AD GENNADIUM PATRICIUM. Rogat ne occupato animo de Ruferio comite ac concivibus ad se vocatis ferat sententiam. Anastasium tribunum loco suo restitui petit. <<<     >>> EPISTOLA V. AD CYRIACUM EPISCOPUM. Laudem tribuit, quod humiliter ac modeste de se sentiat; inde fortem illum esse coniicit. Amicissime hortatur, ut sublata occasione scandali, quae pacis et dilectionis sunt custodiat. Commendat fidem Ioannis et Athanasii.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4