Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA III. AD GENNADIUM PATRICIUM. Rogat ne occupato animo de Ruferio comite ac concivibus ad se vocatis ferat sententiam. Anastasium tribunum loco suo restitui petit.
1 | Gregorius Gennadio patricio Africae. |
2 | His qui se apud excellentiam vestram nostris desiderant epistolis commendari, securi de vestra benignitate, facimus quod petimur. |
3 | Ruferius siquidem comes cum aliis concivibus suis a vobis, ut cognovimus, ad Africanam evocati provinciam, petierunt scriptorum nostrorum sibi apud vos prodesse suffragia. |
4 | Quapropter, excellentiam vestram paterno salutantes affectu, petimus ut eos in nullo a quoquam patiamini apud vestros animos contra iustitiam ingravari; sed sicut circa commissos vobis pia discretaque vos novimus invigilare cautela, ita et de his tranquille disponere, inspirante vobis Domino, de beatis, atque de insulae ipsius sollicitius tractare cautela; ne si illuc exercitus sine persona utili quae hunc gubernare valeat incauta dispositione transmittitur, adiumentum hostibus praebeatur. |
5 | Quia autem Anastasium tribunum, quem illic excellentia vestra ordinaverat, bene secum egisse atque in nulla laesione eum asserunt miscuisse se provinciae, quem etiam nunc et remotum graviter ferunt, praecipiat excellentia vestra illuc eum iterum destinari, suisque adhortationibus firmari; ut qui de bona actione iam placuit, nullius ad male agendum suasionibus incitetur; ne tantorum iudicium, quod ex bona administratione habere meruit, deterius perdat, quod non optamus, agendo contraria. |
6 | Ita ergo petimus ut vestra excellentia faciat quatenus bonum vestrum quod testatur Africa etiam Corsica cognoscat. |