Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA II. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Dimissum iam in regiam urbem Paulum episcopum. Tardius ad se Columbum scripsisse. Eius excusationem confutat.
1 | Gregorius Columbo episcopo Numidiae. |
2 | Epistolam fraternitatis vestrae, harum latore diacono vestro deferente, suscepimus, in qua nobis de persona Pauli episcopi quae apud vos acta sunt indicastis. |
3 | Quod tam sero factum est, ut persona ipsa hic iam valuisset minime reperiri. |
4 | Nam et vir excellentissimus filius noster Gennadius patricius suum ad nos pro causa eadem cancellarium destinavit. |
5 | Sed dum fecissemus inquiri utrum cum eo nobis coram positis vellet inire conflictum, respondit ad hoc se minime fuisse transmissum, sed solummodo tres quosdam huc de eius Ecclesia deduxisse, qui contra eum plurima dicere debuissent. |
6 | Dum ergo neque illum ad inferendas actiones paratum invenimus, neque personarum illarum nos qualitas movit quod in accusatione episcopi valuissent idoneae reperiri, saepe dicto Paulo episcopo ad urbem se regiam relaxari debuisse precibus speranti non potuimus contradictionis moras afferre; sed mox eum secundum petitionem suam cum aliis duobus secum deductis episcopis ambulare permisimus. |
7 | Si qua ergo fuere quae contra eum dici rationabiliter poterant, mox eo huc veniente vestra debuit, quod nunc fecit, fraternitas cuncta subtiliter indicare. |
8 | Quod enim multorum vos inimicitias ob hoc quod nostris vos frequentius visitamus epistolis pati signastis, dubium non est, reverendissime frater, bonos pravorum odia sustinere, divinisque intentos operibus perversorum adversitatibus lacerari. |
9 | Sed quanto haec quae sunt prava circumstant, tanto in commissi vobis cura regiminis debetis instantius occupari, et circa gregis Christi vigilare custodiam, quantoque iniquorum vos contrarietas premit, tanto alacriores ac de promissa remuneratione certissimos pastoralis sollicitudinis cura debet accendere, quatenus Pastori summo lucrum de iniuncto vobis opere valeatis offerre. |