monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA II. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Dimissum iam in regiam urbem Paulum episcopum. Tardius ad se Columbum scripsisse. Eius excusationem confutat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA PRIMA. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Uxorem, quae libera approbata est, viro suo restituat; neque hic de illa iterum abiicienda cogitet.

1 Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
2 Cuius rei causa (Grat. 29, q. 2, c. 6) cum matre sua huc compulsa anno praeterito praesentium venerit latrix, fraternitas tua cautius novit.
3 Quam quia maritus suus, vester clericus, ob hoc quod de servili fuerat conditione pulsata, a suo noscitur removisse consortio, vosque hic positos asserunt promisisse ut si probare se liberam, adiuvante Domino, valuisset, suo eam vos coniugi reformare; fraternitas vestra cognoscat quod, revelante Deo, libertatis auctore, approbata sit libera, nullaque servilis in ea macula inventa.
4 His ergo cognitis, sine mora aliqua, suo per vos eam volumus marito restitui, nec ulterius idem vir eius argumenta sibi occasionis exquirat quibus eam possit abiicere.
5 Nam si a vobis, quod non credimus, minime fuerit adimpletum, eamque recipere forte distulerit, nos illud cognoscatis cum districta vindicta correcturos.
Gregorius Magnus HOME