Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LXVI. AD ATHANASIUM PRESBYTERUM. Ipsum ab omni haereseos labe purum pronuntiat, idque se Constantinopolitano episcopo scripturum spondet.
1 | Gregorius Athanasio presbytero de Isauria. |
2 | Sicut de eis quos ab unitate Ecclesiae haereticae pravitatis error abscidit affligimur et dolemus, ita his quos intra sinum suum catholicae fidei professio continet congaudemus. |
3 | Et ut pastorali sollicitudine illorum nos oportet impietatibus obviare, sic piis horum professionibus congruit favorem impendere, et sincera esse quae sapiunt declarare. |
4 | Atque ideo dum tibi Athanasio presbytero monasterii sancti Mile, cui est vocabulum Tamnaco, quod in Lycaonia est provincia constitutum, contraria integrae fidei fuisset orta suspicio, ut professionis tuae potuisset integritas apparere, ad apostolicam sedem cui praesidemus elegisti recurrere, asserens etiam te corporaliter verberatum aliqua iniuste ac violenter fecisse. |
5 | Et quanquam ea quae vi impulsionis fiunt canonum minime censura recipiat, et iure habeantur infirma, quia ipse ea dissolvit qui iniustum fateri fierique compellit, sed magis illa suscipienda est et amplectenda confessio quae ex spontanea voluntate monstratur procedere, sicut apud nos fecisse dignosceris; ne quid tamen nobis ambiguum potuisset existere, sanctissimo Ioanni quondam fratri et coepiscopo nostro, Constantinopolitanae civitatis antistiti, de te praevidimus scribendum, ut suis nos quid actum esset epistolis informaret. |
6 | Qui, saepe a nobis admonitus, rescribens innotuit Codicem apud te fuisse inventum in quo plurima continebantur haeretica, et ob hoc se adversus dilectionem tuam fuisse commotum. |
7 | Quem quia ad nos studuit pro satisfactione transmittere, priores eius partes sollicita lectione percurrimus. |
8 | Et quoniam manifesta in eo haereticae pravitatis venena reperimus, ne denuo debuisset legi vetuimus. |
9 | Sed quia hunc te simpliciter testatus es legisse, et ad amputandam ambiguae suspicionis materiam libellum nobis manu tua porrexisti perscriptum, in quo, fidem tuam exponens, omnes generaliter haereses, vel quidquid adversus catholicae fidei vel professionis integritatem est apertissime condemnasti, et cuncta quae sanctae quatuor universales synodi recipiunt te semper recepisse ac recipere, et quae condemnant condemnasse condemnareque professus es; eam quoque synodum quae Iustiniani imperatoris temporibus de tribus capitulis facta est et suscipere et custodire promisisti; et prohibitus a nobis codicem ipsum legere in quo pestiferae fraudis virus innexum est libentissime consensisti; reprobans etiam atque condemnans ea omnia quae contra catholicae fidei integritatem in eo dicta vel latenter inserta sunt, nec eum te legere denuo promisisti; hac ratione permoti, postquam etiam ex probati a te libelli pagina fides tua nobis catholica Deo custodiente perclaruit, ab omni te haereticae perversitatis macula iuxta professionem tuam liberum esse decernimus atque catholicum, et sincerae fidei in omnibus professorem atque sequacem, Christi Iesu Salvatoris gratia claruisse pronuntiamus, liberam quoque tribuimus licentiam ad tuum monasterium in tuo te loco vel ordine nihilominus remeare. |
10 | De hoc quoque et dilectissimo fratri nostro Constantinopolitanae civitatis antistiti, qui in supradicti sancti Ioannis loco ordinatus est, nostra volumus scripta transmittere. |
11 | Sed quia consuetudo non est ut prius quam ad nos eius synodica deferatur debeamus scribere, idcirco distulimus. |
12 | Sed postquam ea nobis delata fuerit, ei haec, dum opportunum fuerit, indicabimus. |
13 | (Cf. Ioan. Diac. l. IV, n. 36 et n. 23. Vide ind. 11 ep. 52, ind. 13 ep. 18.) |