monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15 > 65
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LXIV. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Pastorale munus ex charitate exercendum. Quod illud ita exerceat Dominicus, ipsi gratulatur, ac de xeniis gratias agit. <<<     >>> EPISTOLA LXVI. AD ATHANASIUM PRESBYTERUM. Ipsum ab omni haereseos labe purum pronuntiat, idque se Constantinopolitano episcopo scripturum spondet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LXV. AD MAURICIUM IMPERATOREM. Africanos quosdam episcopos Roma Constantinopolim mittit, qui Mauricio ipsi testentur imperatori contra Donatistas leges negligi. Mauricii animum adversus legum suarum contemptores excitat.

1 Gregorius Mauricio Augusto.
2 Inter armorum curas et innumeras sollicitudines quas indefesso studio pro Christianae reipublicae regimine sustinetis, magna mihi cum universo mundo laetitiae causa est quod pietas vestra custodiae fidei, qua dominorum fulget imperium, praecipua sollicitudine semper invigilat.
3 Unde omnino confido quia sicut vos Dei causas religiosae mentis amore tuemini, ita Deus vestras maiestatis suae gratia tuetur et adiuvat.
4 Qualiter autem pietatis vestrae serenitas contra Donatistarum flagitiosissimam pravitatem consideratione iustitiae et sincerissimae religionis zelo commota sit, directarum lucidissime tenor insinuat iussionum.
5 Sed venientes viri reverendissimi ex Africana provincia episcopi asserunt ita esse incauta dissimulatione postpositas, ut nec Dei illic iudicium haberetur in metu, nec principales hactenus iussiones sortirentur effectum: hoc etiam subiungentes, quod in praefata provincia, Donatistarum praemiis praevalentibus, fides catholica publice venundetur.
6 At contra gloriosus vir Gennadius de uno eorum mihi similia questus est qui talia querebantur.
7 Cui etiam duo caeteri in re eadem testimonium ferebant.
8 Sed quia in causa ipsa saecularis iudicis intererat, eosdem episcopos ad pietatis vestrae existimavi esse vestigia dirigendos, ut per semetipsos serenissimis auribus suggerant quae se fatentur pro fide catholica pertulisse.
9 Ea propter obsecro ut dominorum Christianitas pro salute animae et vita piissimae sobolis, sua eos quos tales esse cognoscit districta ulcisci iussione praecipiat, et ruinam pereuntium ereptionis manu suspendat, atque insanis mentibus correptionis medicinam adhibeat, et errorum ab eis morsus expellat; quatenus dum piae provisionis vestrae remedio pestiferae pravitatis fuerit caligo depulsa, et vera illic fides radios suae serenitatis asperserit, coelestis vos ante Redemptoris nostri oculos triumphus exspectet, quia quos exterius ab hoste defenditis, etiam interius a diabolicae fraudis venenuo, quod est gloriosius, liberatis.
Gregorius Magnus HOME