Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LXIV. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Pastorale munus ex charitate exercendum. Quod illud ita exerceat Dominicus, ipsi gratulatur, ac de xeniis gratias agit.
1 | Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi. |
2 | Vere mirabilis charitatis virtus est, dilecte frater, quae adventu supernae gratiae postquam spiritalia inclinavit ad infima, postquam ipsum sibimet unumquemque carnalibus illecebris discordantem pacavit hominem, ita in humanis se dilatavit mentibus, ut sublimia inclinaret, humilia sublimaret, pacaret discordantia, ferocia mansuefaceret, dissociata conglutinaret, sarciret, divisas tot aquarum terrarumque spatiis climatumque diversitatibus hominum nationes, compaginatis ad unum mentibus, suae vinculo suavitatis astringeret. |
3 | Huius amplitudinis praeconia quando humanae infirmitatis exponere lingua sufficiat? Huius autem laus in coelis perfecta est, in terris vero forma eius ostendenda potius est quam dicenda, ut qualis quantaque sit, postquam ore nostro plene non potest, ex nostra magis compassione monstretur. |
4 | Quam etsi utcunque laudamus ore, simul necesse est ut fateamur manu, ne si laudator eius tantum est quisquam et non factor, sententiam sibi magis exacuat, quia in conspectu iudicis hoc favoribus exaggerat quod omisit. |
5 | Hanc nos, licet locorum intervallis disiuncti, atque corpore longe a vobis positi, auxiliante Dei potentia, erga vos studiosissime conservamus; hanc vos non solum circa nos, sed erga fratres filiosque vestros paternis fraternisque oportet visceribus exhibere. |
6 | Nam quomodo hoc non studiosissime faciendum, quando eius non tam in fratrum filiorumque est quam in inimicorum quoque dilectione perfectio? Quamobrem, charissime, nos quos pastoralis curae constringit officium, diligamus fratres (I Ioan. III, 14). |
7 | Ipsos quoque adversarios nostros propter mandatum dominicum (Matth. V, 44), nostro circa nos copulemus affectu. |
8 | Pacem sequamur cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Heb. XII, 14). |
9 | In piis verseniur operibus, virtutibus polleamus, fulgeat in nostro pectore rationale iudicii cum superhumeralis actione coniunctum (Exod. XXVIII, 28, seq.). |
10 | Ita procedamus in conspectu Dei atque totius Israel. |
11 | Huiusmodi commisso nobis gregi praebeamus exempla, ut videant nostra opera bona, et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V, 16). |
12 | Sit in lingua sermo, sit zeli fervor in animo, ut vere de illorum dicamur numero, de quibus legitur: Apparuerunt illis dispertitae linguae sicut ignis, seditque supra singulos eorum (Act. II, 3). |
13 | Vere enim in nobis igneae linguae resident, si in fratrum filiorumque exhortatione divini fervore spiritus accendamur. |
14 | Creditum nobis agrum dominicum exerceamus dum licet; seminemus in timore dum tempus est; bonum facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes (Gal. VI, 8, 9). |
15 | Simus de illis de quibus Psalmista dicit: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua (Psal. CXXV, 6). |
16 | Ad cuius rei fructum nos provocans, subdidit: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos. |
17 | Vigilemus itaque, et relinquentes terrena negotia, coelestibus anhelemus. |
18 | Et quae retro sunt obliviscentes, in ea quae ante sunt nosmetipsos enixius extendamus (Philip. III, 13). |
19 | Mens nostra in saeculari varietate non diffluat; sed tota in unum currat atque confluat finem, quem mira suavitate David respexerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4). |
20 | Hoc amore liquefiant boni corda rectoris. |
21 | In his se mens tota suspendat. |
22 | Dum adhuc in terris sumus positi, frequens a nobis lacrymarum imber in coelo compunctionis nube fructificet. |
23 | Tunc enim bene atque vere, dilecte mi frater, ad proximorum dilectionem descendimus, si in dilectione Dei ex toto corde, ex tota anima et mente, atque ex totis viribus persistimus. |
24 | Xenia vero temporalia a vobis directa, licet nos talibus non egeamus, tamen cum debita charitate suscepimus. |
25 | Egemus autem de vestra debita charitate atque commissi vobis regiminis sollicitudine gratulari. |
26 | Multo enim nobis haec dulcissima fiunt cum sacerdotalis mentis atque piae conversationis fuerint suavitate conditae. |