Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LXIII. AD GENNADIUM PATRICIUM. Queritur impeditum Paulum episcopum ne Romam veniret. Se, ubi primum ex morbo convaluerit, in causae illius cognitione versaturum.
1 | Gregorius Gennadio patricio Africae. |
2 | Excellentiam vestram non ambigimus reminisci, quia ante biennium pro Paulo fratre et coepiscopo nostro scripsimus, ut ei ad nos venire desideranti dignitatis vestrae suffragia praeberetis, ob hoc quod a Donatistis insecutionis dicebatur molestiam sustinere, quatenus postquam illic eum contra eos nuntiatum est habere subsidium non posse, cognita veritate, fraterna ei compassione potuissemus ferre consultum et salubri dispositione quid contra pestiferae praesumptionis insaniam debuisset fieri tractaremus. |
3 | Et quantum nobis praedictus frater innotuit, non solum nullum meruit cuiusquam habere solatium, sed ne immune ad Romanam potuisset urbem accedere, diverso est impedimento prohibitus. |
4 | Cui tamen dum vestram relegi fecissemus epistolam, respondit se non quorumdam odio, quia, Donatistas cohibebat, laborare, sed magis pro defensione catholicae fidei multorum perhibet ingratitudines sustinere; multaque alia retulit, quae, quoniam aptum dicendi tempus non exstitit, silentio retinere praevidimus. |
5 | Quia ergo non de rebus terrenis, sed de animarum salute tractatur, et vestra atque illius diversa existit assertio, nihil indiscussa veritate subtiliter respondere potuimus, quia tempore quo excellentiae vestrae scripta suscepimus, corporis aegritudine tenebamur. |
6 | Sed dum nos omnipotens Deus, si ei placuerit, pristinae saluti reddiderit, veritatem diligenti ut possumus inquisitione rimabimur. |
7 | Et secundum ea quae valuerimus addiscere, ita causam Deo miserante disponemus, ut animarum quarum vos curae pro vestra mercede studere dignamini salus non solum quae ab errantibus iam amissa est reparetur, sed etiam quae in verae fidei cultoribus est Redemptoris nostri gratia protegente servetur. |
8 | De suprascripto autem episcopo, quem communione privatum esse asseritis, valde mirati sumus cur nobis hoc non primatis eius, sed excellentiae vestrae epistola nuntiavit. |