2 | Opportunus abbas monasterii sancti Leontii, quod in quinto Romanae urbis milliario situm est, sanctuaria eiusdem martyris quae de Ecclesia nomini ipsius dicata, ut astruit, furto ablata sunt, sibi denuo postulat debere concedi, ut in loco eodem recondantur. |
3 | Et ideo, frater charissime, quia eiusdem beatissimi martyris corpus in Brundusii Ecclesia, cui visitationis impendis officium, esse dignoscitur, praefati viri desideriis ex nostra te praeceptione convenit obedire, ut in devotione quam postulat sortiatur effectum. |