monumenta.ch > Gregorius Magnus > 61
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LX. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Speciali charitatis vinculo ambos ipsos constringi observat: hinc dolenti congemiscit; ac ne illius dolorem augeat, reticet mala quae a Langobardis patitur. Miratur quod epistolae adversus Ioannis Constantinopolitani superbiam non responderit. Mutua mittit munera. <<<     >>> EPISTOLA LXII. AD PETRUM EPISCOPUM. Opportuno abbati sancti Leontii reliquias concedat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LXI. AD CASTORIUM NOTARIUM. Quod in pallii usu olim servatum iuraverint Ravennates viri graves ac fideles, id Ravennae servandum.

1 Gregorius Castorio notario.
2 Vir magnificus, domnus Andreas, crebro mihi imminet de usu pallii secundum antiquam consuetudinem in Ravennati Ecclesia restituendo.
3 Et scis quia Ioannes episcopus mihi scripserit quod in litaniis solemnibus consuetudo fuit eiusdem Ecclesiae episcopos uti pallio.
4 Huius Ecclesiae diaconus Adeodatus, cum me pro eadem causa fortiter rogaret, iureiurando satisfecit quia quater in anno uti in litaniis pallio eiusdem loci episcopi solebant.
5 Praedictus autem domnus Andreas in epistolis suis dicit quia, praeter Quadragesimam, omni tempore Ravennas episcopus in litaniis pallio utebatur.
6 Et ipsas asserit litanias solemnes, quas non erubescit dicere quotidianas.
7 Unde omnino miratus sum.
8 Sed tua experientia nullius personam, nullius verba consideret; solum Dei timorem et rectitudinem ante oculos habeat et seniores personas, et eiusdem Ecclesiae archidiaconum, quem non suspicor pro alterius honore periurare, et alios antiquiores, qui in sacris ordinibus ante Ioannis episcopi tempora fuerant, requirat, vel si qui maturiores sunt extra sacros ordines; et veniant ante corpus sancti Apollinaris, et tacto eius sepulcro iurent quae consuetudo ante Ioannis episcopi tempora fuerit, quia, sicut scis, idem vir multum praesumptor exstitit, et multa sibi per superbiam conabatur arrogare.
9 Et quidquid a fidelibus viris et gravibus iuratum fuerit, secundum indiculum qui subter annexus est hoc volumus in eadem Ecclesia conservari.
10 Sed vide ne negligenter agas, ne quis fidem tuam aut devotionem tuam in hac causa corrumpat, zelum enim tuum scio.
11 Age sollicite, ita tamen ut praedicta Ecclesia contra iustitiam non gravetur, sed usus qui ante Ioannis episcopi tempora exstitit ei conservetur.
12 Personas autem non duas, vel tres ad satisfaciendum tibi, sed quantas antiquiores et graviores inveneris require, ut neque quod usus fuit antiquior eidem Ecclesiae denegemus, neque quod novo ausu appetitum est concedamus.
13 Sed omnia age blande et dulciter, ut et actio tua districta sit, et lingua mitis.
14 Spatam quae illic dimissa est, sicut iam pridem scripsimus, tecum revoca, et hoc quod tibi filius noster Bonifacius diaconus, et vir magnificus Maurentius chartularius scripsit, sollicite attende.
15 Iuro ego per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, inseparabilem divinae potentiae Trinitatem, et hoc corpus beati Apollinaris martyris, me pro nullius favore personae, neque commodo aliquo interveniente testari.
16 Sed hoc scio, et per memetipsum cognovi, quia ante tempora Ioannis quondam episcopi Ravennas episcopus, praesente apocrisiario sedis apostolicae illo atque illo, illis atque illis diebus, consuetudinem utendi pallio habuit, et non cognovi quia hoc latenter, vel absente apocrisiario usurpasset. (Cf. Ioan. Diac. t. IV, n. 6.)
Gregorius Magnus HOME