Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LX. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Speciali charitatis vinculo ambos ipsos constringi observat: hinc dolenti congemiscit; ac ne illius dolorem augeat, reticet mala quae a Langobardis patitur. Miratur quod epistolae adversus Ioannis Constantinopolitani superbiam non responderit. Mutua mittit munera.
1 | Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino. |
2 | Mater et custos bonorum omnium charitas, quae multorum corda uniendo constringit, absentem non aestimat eum quem oculis mentis habet praesentem. |
3 | In huius ergo radice cum, frater charissime, teneamur, nihil sibi in nobis corporalis absentia, nihil poterit regionum vindicare longinquitas; quippe quia scilicet longe a nobis non sumus qui unum sumus. |
4 | Hanc autem esse nobis cum caeteris fratribus communem semper optamus. |
5 | Est tamen aliquid quod nos erga Alexandrinam Ecclesiam quadam peculiaritate constringit, et in eius amore proniores existere speciali quodammodo lege compellit. |
6 | Nam sicut omnibus liquet quod beatus evangelista Marcus a sancto Petro apostolo magistro suo Alexandriam sit transmissus, sic huius nos magistri et discipuli unitate constringimur, ut et ego sedi discipuli praesidere videar propter magistrum, et vos sedi magistri propter discipulum. |
7 | Ad hanc autem unitatem cordium etiam vestrae sanctitatis meritis ligamur, quos auctoris sui salubriter sequi instituta cognoscimus, et semper ad magistri sui gremium, unde illic praedicatio salutis exorta est, tota se conferre devotione sentimus. |
8 | Atque ideo sanctitatis vestrae susceptis apicibus, quantum cor nostrum de fraterna visitatione gavisum est, tantum de indictis quae significastis oneribus tristitia premitur, et fraterna compassione vobiscum gemimus quod doletis. |
9 | Sed quia diversa se tendit ubique concussio, in communi necessitate minus est de propria dolendum, sed studendum magis est ut patienter tolerando vincamus quod omnino devitare non possumus. |
10 | Quanta autem nos a Langobardorum gladiis in quotidiana nostrorum civium depraedatione vel detruncatione atque interitu patimur, narrare recusamus, redum dolores nostros loquimur, ex compassione quam nobis impenditis vestros augeamus. |
11 | Praeterea ante aliquantum temporis communi filio Sabiniano diacono responsa Ecclesiae in urbe regia facienti scripta nostra transmisimus, quae vestrae fraternitati dirigere debuisset. |
12 | Quae si suscepistis, miramur cur nobis ad ea minime respondistis. |
13 | Et ideo quia cavendum est ne cuiuslibet superbia scandalum Ecclesiis introducat, necesse est ut, eadem scripta subtiliter relegentes, omni studio et tota intentione quae ad honorem vestrum et pacem Ecclesiae pertinent conservetis. |
14 | Omnipotens autem Deus, qui pietatis suae gratia sacerdotalem vobis animum et charitatem contulit, in suo vos servitio protegat, atque ab omni adversitate interius exteriusque custodiat, et converti ad se errantium animas vestra propitius praedicatione conceda. |
15 | Latorem autem praesentium Isidorum diaconum communem filium cum ea qua oportuit charitate suscepimus, benedictionem nobis sancti Marci evangelistae deferentem. |
16 | Et vos quidem, bonae vitae merito resplendentes, ea quae paradiso vicina sunt bene olentia nobis ligna transmisistis. |
17 | Nos vero quia videlicet peccatores sumus, ab Occidente vobis ligna transmisimus, quae, construendis apta navibus, nostrae mentis tumultum signantia, in marinis semper fluctibus agitantur: et quidem transmittere maiora voluimus, sed haec navis angusta non recepit. |
18 | Mense Augusto, indictione 14. |