Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LVIII. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM. Augustinum, cui iniunxit ut aliquos secum e vicino presbyteros ducat in Angliam, commendat, et Candidum Ecclesiastici rectorem patrimonii.
1 | Gregorius Theoderico et Theodeberto fratribus, regibus Francorum a paribus. |
2 | Postquam Deus omnipotens regnum vestrum fidei rectitudine decoravit, et integritate Christianae religionis inter gentes alias fecit esse conspicuum, magnam de vobis materiam praesumendi concepimus, quod subiectos vestros ad eam converti fidem per omnia cupiatis in qua eorum nempe reges estis et domini. |
3 | Atque ideo pervenit ad nos Anglorum gentem ad fidem Christianam Deo miserante desideranter velle converti, sed sacerdotes e vicino negligere, et desideria eorum cessare sua adhortatione succendere. |
4 | Ob hoc igitur Augustinum servum Dei, praesentium portitorem, cuius zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei illuc praevidimus dirigendum. |
5 | Quibus etiam iniunximus ut aliquos secum e vicino debeant presbyteros ducere, cum quibus eorum possint mentes agnoscere, et voluntates admonitione sua, quantum Deus donaverit, adiuvare. |
6 | In qua re ut efficaces valeant atque idonei apparere, excellentiam vestram paterna salutantes charitate quaesumus ut hi quos direximus favoris vestri invenire gratiam mereantur. |
7 | Et quia animarum causa est, vestra eos potestas tueatur et adiuvet; ut Deus omnipotens qui vos in causa sua devota mente et toto studio solatiari cognoscit, causas vestras sua propitiatione disponat, et post terrenam potestatem ad coelestia vos regna perducat. |
8 | Praeterea dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum Ecclesiae nostrae, quod in illis partibus est constitutum, ut commendatum excellentia vestra habere debeat postulamus, quatenus beatus Petrus apostolorum princeps sua vobis intercessione respondeat, qui mercedis intuitu tuitionem in rebus pauperum eius impenditis. |