monumenta.ch > Gregorius Magnus > 58
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM PATRICIUM. Commendat Augustinum, eiusque socios, et Candidum. <<<     >>> EPISTOLA LVIII. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM. Augustinum, cui iniunxit ut aliquos secum e vicino presbyteros ducat in Angliam, commendat, et Candidum Ecclesiastici rectorem patrimonii.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LVIII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER HELLADIAM. Gratulatur de Anastasii correctione, cuius casus sit illis cautela. Ioanni illius successori obediant. Non patiantur, aut dato praemio, aut alicuius gratia vel supplicatione clericos ordinari vet promoveri.

1 Gregorius universis episcopis per Helladiam provinciam constitutis.
2 Gratias omnipotenti Deo vobiscum, fratres charissimi, refero, qui latens vulnus quod antiquus hostis intulerat ad omnium fecit pervenire notitiam, et de Ecclesiae suae corpore salutifera illud incisione compescuit.
3 Ex qua re et gnudendum nobis est, et dolendum Gaudendum quippe de correctione facinoris, dolendum vero de casu fratris.
4 Sed quoniam plerumque alterius casus, alterius solet esse cautela, hoc quisquis cadere timet, attendat, aditum hosti non praebeat, non putet latere quod agitur.
5 Nam Veritas clamat: Nihil occultum quod non revelabitur (Matth. X, 26).
6 Haec enim vox actionis nostrae iam praeco est, et, ipso teste, modis omnibus adducit ad publicum quod agitur in secreto.
7 Aut quis actus suos ante illum nitatur abscondere, qui eorum et testis et iudex est? Quia vero nonnunquam dum aliud attenditur aliud non cavetur, oportet ut contra omnes hostis insidias quisque debeat esse sollicitus, ne dum in uno vincit, superetur in altero.
8 Nam et terrenus hostis, qui munita loca cupit invadere, pugnandi ante sic utitur: Latenter quidem ponit insidias, et ad unius loci se expugnationem totus ostendit, ut dum ad defensionem loci illius ubi instat periculum convenitur, loca alia de quibus nulla est suspicio capiantur.
9 Et evenit ut qui cognitus resistentis virtute repulsus est, latens obtineat quod certando non potuit.
10 Sed quia in his omnibus divinae protectionis auxilio opus est, voce cordis singuli clamemus ad Dominum, dicentes: Domine, ne longe facias auxilium tuum a me, ad defensionem meam respice (Psal. XXI, 20).
11 Manifestum namque est quia nisi ipse auxiliatus fuerit, et ad se clamantes defenderit, hostis noster vinci non poterit.
12 Praeterea epistolam charitatis vestrae per Andream fratrem et coepiscopum nostrum suscipientes, pallium Ioanni fratri nostro Corinthiorum episcopo non transmisisse cognoscite; cui vos magnopere convenit obedire, praesertim dum hoc sibi et antiquae consuetudinis ordo defendat, et bona eius, quibus ipsi testimonium perhibetis, invitent. Quibusdam namque narrantibus (Grat. I, q. 1, c. 117) agnovi quod in illis partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat.
13 Quod si ita est, flens dico, gemensque denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit.
14 Scimus quippe ex Evangelio, quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus in templum, cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI, 12).
15 Columbas quippe vendere est de sancto Spiritu, quem sibi consubstantialem Deus omnipotens per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere.
16 Ex quo, ut praedixi, malo innuitur quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum Deo iudice cathedrae ceciderunt.
17 Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur.
18 Nam ipse quoque, qui ad sacrum ordinem perducitur, iam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis vendere quod emit.
19 Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8)? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca haeresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur quia eum quem quis cum pretio ordinat, provehendo agit ut haereticus fiat? Ideoque hortamur ut nullus vestrum denuo hoc fieri patiatur; sed neque gratia alicuius, neque supplicatione, aliquos ad sacros ordines audeat promovere, nisi eum quem vitae et actionis qualitas ad hoc dignum esse monstraverit.
20 Nam si aliter factum denuo senserimus, districta et canonica illud noveritis ultione compesci.
21 Datum die 15 mensis Augusti, indictione 13.
Gregorius Magnus HOME