monumenta.ch > Gregorius Magnus > 57
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LVI. AD STEPHANUM ABBATEM. Laudat de ordine congregationis, quem ut servet sollicite, hortatur. Gratias agit de cochlearibus ac circulis. <<<     >>> EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM PATRICIUM. Commendat Augustinum, eiusque socios, et Candidum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LVII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Post nequissimum decessorem Anastasium, Corinthios sic regat, ut praecedentis contagii omnes abstergat maculas. Concedit pallii usum. Hortatur ut in subiectis sibi locis simoniam compescat.

1 Gregorius Ioanni episcopo Corinthiorum.
2 Postquam Deus noster, cui nihil occultum est, de Ecclesiae suae gubernatione nefandam pollutionis pestem abiiciens, vos ad eius voluit regimen adducere, magna vobis praecavendum est sollicitudine ut post vulnera et diversa prioris mala pastoris in fraternitate vestra grex dominicus consolationem ac salubre medicamentum inveniat.
3 Sic ergo praecedentis contagii maculam manus vestrae actionis abstergat, ut nulla exsecrandae pravitatis illius vestigia, vel sinat manere.
4 Sit igitur erga subiectos sollicitudo laudabilis.
5 Exhibeatur cum mansuetudine disciplina.
6 Sit cum discretione correptio.
7 Iram benignitas mitiget, benignitatem zelus exacuat; et ita alterum condiatur ex altero, ut nec immoderata ultio plus quam oportet affligat, nec iterum frangat rectitudinem disciplinae remissio.
8 Instructio commissi populi fraternitatis vestrae sit actio.
9 Videat in vobis quod diligat, cernat quod imitari festinet.
10 Exemplo vestro vivere doceatur.
11 A recto itinere te duce non deviet, ad Deum vos sequendo perveniat, ut tot ab humani generis Salvatore retributiones accipias, quot lucra ei operatus fueris animarum.
12 Labora itaque, frater charissime, et ita totam mentis et cordis ad hoc efficaciam dilige, quatenus in futuro merearis audire: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Luc. XIX, 17).
13 Pallium vero, sicut per epistolam vestram, quam per Andream fratrem et coepiscopum nostrum suscepimus, postulastis, direximus, quo ita vos uti necesse est, sicut praedecessores vestri usi, concedentibus nostris praedecessoribus, approbantur.
14 Praeterea pervenit ad nos quod in illis partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat.
15 Quod si ita est, flens dico, gemens denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit.
16 Scimus quippe ex Evangelio quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI, 12).
17 Columbas enim vendere est de sancto Spiritu, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere.
18 Ex quo, ut praedixi, malo iam innuitur quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum Deo iudice cathedrae ceciderunt.
19 Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur.
20 Nam ipse quoque qui ad sacrum honorem perducitur, iam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis venundare quod emit.
21 Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8)? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simonica haeresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur quia eum quem quis cum pretio ordinat provehendo agit ut haereticus fiat? Quia ergo hanc nefandissimam pravitatem sancta universalis omnino damnat Ecclesia, hortamur fraternitatem vestram ut tam detestabile et tam immane peccatum de locis omnibus quae sub se sunt sollicitudinis suae modis omnibus compescat instantia.
22 Nam si quid tale deinceps fieri senserimus, iam non verbis, sed canonica hoc ultione corrigemus, et de vobis, quod non oportet, aliud incipiemus habere iudicium.
23 Novit autem (Grat. dist. 100, cap. 3) fraternitas vestra quia prius pallium nisi dato commodo non dabatur.
24 Quod quoniam incongruum erat, facto concilio ante corpus beati Petri apostolorum principis, tam de hoc quam de ordinationibus (Grat. I, q. 1, c. 116) aliquid accipere sub districta interdictione vetuimus.
25 Oportet ergo ut neque per commodum, neque per gratiam aut quorumdam supplicationem aliquos ad sacros ordines consentiatis adduci.
26 Nam et peccatum, sicut diximus, grave est, et sine correptione hoc non patimur remanere.
27 Suprascriptum vero Andream fratrem et coepiscopum nostrum ob hoc tarde suscepimus, quia renuntiante fratre et coepiscopo nostro Secundino didicimus epistolas nostras sibi eum in Ioannis Larissaei episcopi exsecutione finxisse.
28 Et nisi bona vestra nobis quae audivimus suasissent, nulla illum habuimus ratione suscipere.
29 Data die 15 mensis Augusti, indict.
30 13.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LVI. AD STEPHANUM ABBATEM. Laudat de ordine congregationis, quem ut servet sollicite, hortatur. Gratias agit de cochlearibus ac circulis. <<<     >>> EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM PATRICIUM. Commendat Augustinum, eiusque socios, et Candidum.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 57